« Almanach » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 189c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALMANACH
ALMANACH, Ephemeris, seu Kalendarium. Id nominis ab Arabibus impositum censet Scaliger, ad
Manilium et ad Propertium ; conflatum autem ex al, articulo Arabico, et μὴν, dictione Græca mensem denotante.
◊ Alii ab Ægyptiis longe ante Arabas celeberrimis olim
Astrologis profectum vocabulum censent, cum constet ex Porphyrio appellationem
Almenach, et descriptionem Almenachicam (ἀλμεναχιϰὰ) ipsius etiam ætate passim usitatam fuisse apud Ægyptios, ex ipsius
verbis, quæ citantur ab Eusebio lib. 3. de
Præp. Evangel. cap. 4. Ita ut sic appellarint prædictiones rerum maxime
contingentium ex ordine serieque mensium dispositas atque descriptas. Vide Olaum Wormium
in Fastis Danicis lib. 1. cap. 2. Et Salmasium Præfat.
ad Plinium.
Coptice al est Calculus, et
men Memoria, unde effici potuit compositio almeneg, Calculus ad
Memoriam. Debemus hanc explicationem Carolo Lenormand, Bibliothecæ Regiæ Administratori.
Videas etiam Ideleri Chronologiam Histor. vol. 1. pag. 73, ubi etymon Arabicum profertur
secundum Golium ad Alfergasi, etc. pag. 22.