« »
 
[]« Almaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 190a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALMARIA
ALMARIA, Almarium, pro Armarium ; Gall. armoire ; olim Aumaire. Armaire, in Consuetud. Normanniæ. Chronicon Moguntinum :
Purpuram optimam de Almaria tollens, sibi fecit vestes.
Gervasius Dorobern. in Ricard. I :
Omnia etiam Ecclesiæ Almaria confregit, cartas et privilegia quædam igne cremavit.
Tabularium Fossatense fol. 123 :
De consilio Abbatis vel Thesaurarii, quem ex nunc ibi instituimus... qui thesaurum et Almarium cum ejus pertinentiis, videlicet libris Ecclesiæ custodiat.
Vide Armarium. Miracula S. Berthæ Abbatissæ Blangiacen. tom. 2. Julii pag. 60. D :
Audito vero quod in Almario vas vino vacuum esset, illuc properavit ; vasque prius vacuum, vino plenum reperit.
P. Carpentier, 1766.
Aulmare, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1405. ex Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 21 :
Les Aulmares, dedens lesquelles estoient lesdites tasses, estoient entrouvertes, et en icelles Aumaires print [] icelles quatre tasses d'argent. Aulmare
pluries ibi.