« »
 
[]« Almostalaf » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 191b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALMOSTALAF
ALMOSTALAF, Magistratus Saracenicus, apud Mauros Hispanos ; cujus officium Almostalafia nuncupabatur. Academ. Hispan. in Diction. Almotazen, Publicarum mensurarum et ponderum curator, ædilis, cujus munus Almotazenalgo ibidem dicitur. בכתחמ (mohtasab), Arab. Præfectus annonæ. Judic. curiæ Barcinon. ann. 1165. in Append. ad marcam Hispan. col. 1342 :
Judicavit curia quia Almostalafia officium quoddam est, quod in civitate utile satis habetur, ut comes de ea parte, quæ ad civitatem vel ejus territorium pertinebat, partem ei procul dubio daret ; ut sicut de ea pecunia, quæ ab ipsis captivis recipitur, partem suam accipit, ita similiter et de ea quam ipse Almostalaf pro Almostalafia donat, partem accipiat.
Vide Almoçabel et Almudacafi.