![[]](img/image.png)
ALMUCABALA, Algebra, Liber de rebus occultis. Lazarus Schonerus cap. 1. Algeb. :
Insignis quidam Mathematicus fuisse fertur qui suam Algebram Syriaca lingua prescriptam ad Alexandrum Magnum miserit, eamque nominaverit Almucabalam, hoc est Librum de rebus occultis, cujus doctrinam Algebram alii dicere maluerunt.Pseudo-Ovid. lib. 1. de Vetula :
Ubi legendum Almucabalæque.Quo divinantur numeri plerique per unumIgnoti notum, sicut ludunt apud IndosLudum dicentes Algebræ, Almugrabalæque.
◊ Cæterum Almucabala oritur ab articulo Arabico
al, et mucabala, quod a קבל Accepit,
audivit : a quo etiam et Cabala, occultior quædam doctrina. Chaldaice קבלה. Vide Cabala.