« 1 alogia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 198a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALOGIA1
1. ALOGIA,
Convivium sine sermone, quia antiqui silenter prandebant. Ita Breviloq. Gloss. Lat. MS. Regium cod. 1013 :
Alogia convivium, Græce.Aliud Glos. Græc. MS. Reg. cod. 1673. ἀλογία, Παραχοή. S. Augustin. Epist. 86 :
Quo possimus dominica Alogia refecti omnes æquali corde digne cantare : Saturasti, Domine animam inanem, etc.Et infra :
Quid est autem Alogia, quod verbum ex Græca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur. Unde animalia ratione carentia, dicuntur Aloga, quibus similes sunt ventri dediti, propter quod immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, Alogia nuncupatur.Vide Fragm. Petronii pag. 44. Abbo de Bellis Paris. lib. 3. v. 5 :
ubi Gloss.Non enteca nec Alogia, verum absida tecumCommaneat.............
Alogia, convivium.