![[]](img/image.png)
ALOMBRATES, Illuminati, Hispanice Alumbrados, Sectarii recentiores, de quibus ita
Wolfius in Memor. Lection. tom. 2. pag. 912. ad an. 1579 :
Hi novæ cujusdam factionis sectarii in Hispania hoc anno sunt damnati, eo quod dicerent sibi integrum esse et licere coire cum feminis maritatis : de quo singularis extat liber.Vide Amœnit. liter. tom. 14. pag. 603.