« Aloxinium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 199a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALOXINIUM
ALOXINIUM, Idem forte ac Pigmentum, quod quidem recentioribus, teste Joanne de Janua,
usurpatur pro
potione ex melle et vino diversis speciebus confecta, suavi et odorifera. Hujusmodi autem potionem quam aliqui Nectar, Galli Hipocras vocitarunt, in majoribus festis Monachis et Clericis datam aliquando, atque etiam a fundatoribus Ecclesiarum Chartis legatam fuisse, præter plurima Chartarum instrumenta, testantur Petrus Venerab. in Statutis Cluniac. cap. 11. Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 52. Sugerius in Testamento, et alii multi de quibus in voce Pigmentum. Quibus omnino consentit Charta Balduini Decani Aniciensis, qui, ut refertur in nova Gallia Christ. tom. 2. col. 742. A :
Pro anniversario suo dimisit Clericis superpellicium portantibus in Ecclesia, potationem vini per sex dies Paschæ faciendam, et in prima die Aloxinium, etc.Jam vero de vocis origine nihil ipsa hac significatione certius indagari potuimus. Alienum non videtur si ab ἅλς ἁλὸς, sal et ξυνός communis, promiscuus deduxeris. Sed propius accedit
vinum Alosanthiumquod Diosc. 5. 41. est vinum flore salis conditum, id est ambari odore suffitum. Alosanthus enim Matthiolo in eundem Dioscor 5. 83. est flos salis qui et Ambra a nonnullis appellatur. Ergo ex voce Alosanthium facile fieri potuit Aloxinium.
P. , 1766.
◊ Aqua Mulsa ; a voce
Hispanica Aloxa, eadem notione, quam ab Arabibus accepisse videntur. Vide Diction.
Academ. Hispan. v. Aloxa.