« »
 
[]« Alphachinus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 200b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPHACHINUS
ALPHACHINUS, et Alphaquinus, sapiens, doctor, qui sacris præest, apud Turcas. Chron. Terræ Sanctæ Radulphi Goggeshale Abb. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 570 :
Ego vero a sapientibus nostris Alphachinis frequenter audivi.
Et col. 572 :
Igitur Alphachini et Cassini, ministri scilicet nefandi erroris, Episcopi et Presbyteri.
Conc. Valentinum ann. 1565. tom. 4. Collect. Conc. Hispan. pag. 64 :
Quoniam Machometanorum institutores, quos Alphaquinos vocamus, pessimi sunt, et prava sua consuetudine alios facile inficere solent, prohibet illis Synodus, ne vel mulieres puerperas, vel ægrotos mortis periculo laborantes... invisant.
Summus Mahumetanæ religionis pontifex etiamnum apud Mauros vocatur Alfaqui, unde inferiores hujusce superstitionis ministri dicti sunt Alphaquini. Arab. פקיה, Hispan. et Lusit. Alfaqui.