![[]](img/image.png)
ALPHI, Papulæ, quibus aliquando facies turgescit, Gall. Bourgeons, Boutons.
Medic. Salern. Edit. ann. 1622. pag. 204 :
Serum... lichenibus, vitiliginibus, Alphis, psoris, leprisque admodum convenit.Laurentio in Amalthea Alpi sunt vitiligines ab ἀλφός albus sic dicti ; unde hujus vocis etymon ducunt a candore, quod hujusmodi vitiligines speciem referant minutarum unionum, quæ passim ab albedine Albæ dicuntur, interdum Alphæ et Albulæ. Vide Alba 1.