« »
 
[]« Alpomel » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 201a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPOMEL
ALPOMEL, Sedes Præpositi Ecclesiæ Cathedralis Aniciensis cum Episcopus in Pontificalibus non celebrabat. Notitia de dignitate Præpositi, in nova Gallia Christ. tom. 2. Instrum. col. 296. A :
Ipse (Aniciensis Præpositus) solebat habere locum ex adversa parte chori, quando Episcopus faciebat officium, aliis diebus sedebat ad locum qui dicitur Alpomel, sed illum locum habuit Decanus in pignore, pro decem marchis argenti.
Hujus vocis origo, si bene hariolor, est al, quod in quibusdam Galliæ regionibus dicitur pro a, au, vel à la, Latine in, ad, et pomel, qui mihi videtur sedes ornata globis, quos vocamus pommes, vel boules ; Alpomel ergo, si vera est conjectura, non est peculiaris sedes Decano erecta, sed sedes est navi proximior, quam occupare solet prima chori dignitas, ut loquuntur, et quæ pomel dicta sit ex iis pilis vel globis, quibus erat decorata.