« »
 
[]« 5 altaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 204a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALTARE5
5. ALTARIA, vel Altaria et Decimæ, conjunctim, Decimæ Ecclesiarum, quæ ad ipsos Ecclesiarum Præsules pertinent, et quæ sæpe a Laicis usurpatæ ac possessæ sunt. Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1076. in Chron. Monast. S. Joannis de Vineis pag. 50 :
Sed postmodum mors, quæ intravit in orbem terrarum,[] quamplurimos Laïcos et pseudo- Christianos in tantum excœcavit, ut quidam Altaria vel decimas in beneficia extorquerent, quidam vero in abusum miseræ hæreditatis converterent.
Alia Theobaldi Suessionensis Episcopi, ibidem pag. 40 :
Ut Altaria, quæ de beneficio nostro (sed quemadmodum alii Principes sæculi hujus sacrilego more tenebat) recepissem, etc.
Concilium Pictavense ann. 1109. cap. 9 :
Ut neque Clerici, vel Monachi per pecuniam Altaria vel decimas a Laicis vel quibuslibet personis sibi acquirant, etc.
Cap. 16 :
De decimis et Altaribus, quæ Laici injuste et contra sacros Canones detinent, etc.
Charta Amaluini Abbatis Silvæ-Majoris ann. 1207. in Tabul. Campan. :
Quod nos insimul faciemus ibi villam novam, in qua nos et Ecclesia Bellevallis habebit Altare et decimam liberam et quietam.
Vide Lambertum Ardensem pag. 140. Urbanum II. PP. Epistola 12. in Appendice Epist. 20. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quæ quidem omnia ut magis illustrentur nonnulla præstat observare. 1°. Altare aliquando usurpari pro Ecclesia seu titulo cui aliquis præficitur, ut in Actis Murensis Monasterii a D. Cangio supra laudatis, et in Chartis quæ sequuntur. Charta fundationis Monasterii S. Valentini ann. 1018 :
Ermengardis Veromanduorum Comitissa duarum Ecclesiarum Altaria quæ jure beneficii a Lamberto Episcopo Eduensi data tenebat Fratribus præscripti loci danda concedit, quorum unum in villa quæ Fonsania dicitur situm est in honore S. Desiderii, alterum in villa quæ vocatur Nicetum in honore S. Petri constructum esse videtur.
Charta Petri Vasionensis Episc. ann. 1059 :
Donamus et reddimus Altari quod est consecratum in honore S. Victoris Martyris et S. Mariæ semper Virginis in Monasterio Massiliensi Abbatiolam S. Victoris et S. Petri quorum Ecclesia sita est in Episcopatu Vasionensi.
Charta Ludovici VII. ann. 1137. inter Probat. Hist. Paris. tom. 3. pag. 53 :
Quatuor villas istas dedit atavus meus Rex Henricus ; cum Altaribus Hienvillæ et Novæ villæ.
Tabularium Majoris Monasterii :
Herveus de Martiniaco, in beneficii societatem susceptus, dedit S. Martino sextam partem decimæ, sepulturæ, oblationis utrorumque Altarium.
Charta xii. seculi ex Tabul. S. Florentii :
Moyses filius Alfredi Presbyteri guerpivit Deo atque S. Florentio medietatem omnium rerum pertinentium ad Altare quod est in Ecclesia de Trembleio, annuente Herveo Burchardi filio, de cujus casamento erat ipsa Ecclesia.
2°. Altare strictioris esse significationis quam Ecclesia in nonnullis Instrumentis. Charta ann. 1041. tom. 2. Gall. Christ. inter Instrum. pag. 341 :
Nobilis vir Gauterius terras S. Maxentii prædavit et vastavit. Sed pœnitentia ductus dedit Monasterio S. Maxentii Ecclesiam S. Arediæ, ita ut in eadem Ecclesia Altare B. Maxentii construatur, omnisque consuetudo Monachis ibi degentibus sit relaxata, scilicet vicaria, vel decimæ ; donatio autem istius Ecclesiæ talis est, baptisterium, confessiones, proforentia, et tota sepultura, et omne quod in Ecclesia venerit.
3°. Altare ad oblationes altaris designandas sæpius restrictum fuisse. Præter probationes modo a D. Cangio allatas, hæ addi possunt. Charta xii. seculi ex Tabul. S. Florentii :
Gislardus et frater ejus Morinus dederunt Deo et S. Florentio Ecclesiam S. Germani quæ sita est apud Albiniacum super fluvium Jolam, cum omnibus ipsius Ecclesiæ appendiciis [] quæ libere possidebant, totum scilicet quidquid ad Altare pertinet cum fevo Presbyteri, totam sepulturam, et decimam, et cymiterium.
Quod in eodem Tabul. sæpe occurrit. Charta xi. seculi ex Tabul. S. Michaëlis in periculo maris :
Ego Rotbertus Comes filius magni Richardi G. D. Dux et Princeps Normannorum reddo S. Michaëli Altare suum cum toto Monasterio quod prædecessores nostri sibi hactenus vindicaverant.
Charta xii. seculi ex Tabul. S. Sulpitii :
Alanus Comes et uxor illius Judith, S. Mariæ et filiæ suæ Hodiernæ Abbatissæ dederunt decimam de Chelen et sepulturam, et quidquid ad Altare pertinet.
Charta ejusdem ævi ex Tabul. S. Sergii :
Gauffridus de Monasteriis dedit Monachis S. Sergii quidquid habebat in Altare S. Sulpitii de Gena in offerendis et primitiis, et suam tertiam de censu de cymeterio.
Charta xi. seculi ex Tabul. Majoris Monasterii :
Divinæ vocis inspiratus instinctu, ego Rualdus seculari militie deditus, dedi B. Martino Monachisque Majoris Monasterii quidquid Ecclesie, quidquid Altaris, quidquid decimæ videbar habere in dominio. Earum quoque rerum quas ego quidem in dominio non habebam, sed eas de me tam Presbyteri quam Laici tenebant, similiter ut propriarum eidem Sancto donum effeci, ita scilicet ut quisquis hominum nunc usque de me, sive decime, sive Altaris, vel Ecclesie aliquid tenuisse dinoscitur idipsum, si penitus deserere noluerit, ab Abbate Monachisque Majoris Monasterii teneat.
4°. Altare sumi pro decimis, oblationibus aliisque reditibus Ecclesiæ, ut satis patet ex locis a D. Cangio supra laudatis. Unum addam ex Charta ann. 1133. e Tabul. Majoris Monasterii :
Concessit Abbas ut tantum in vita sua haberet tertiam partem reditus Altaris Ecclesiæ illius, ita duntaxat quod Monachi capellanum suum quem voluerint eligent.
Plura adderemus, quibus varias hujusce vocis acceptiones illustrare liceret, nisi lectori tædium parere nobis esset religio : quamobrem satius duximus ab iis abstinendum ; adeat tamen studiosus lector diversa loca quæ protulit D. Cangius, quæ si attentius perpendantur, omissa quæ a nobis consulto sunt, abunde resarcientur.