« »
 
[]« Alumnia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 210a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALUMNIA
ALUMNIA, Idem ut videtur, quod Alodium. Charta Richardi Regis Angliæ ann. 1195. apud D. Brussel tract. de Usu Feud. tom. 2. pag. xiv :
Quitamus autem eidem Regi Philippo et heredibus suis in perpetuum, Alumniam, feodum, et dominium, et quod habemus ibi, et quod nos habituros expectabamus.
Mendum est, quod duplici ratione emendari potest ; aut legendo, Almunia, ut videre licet in hac voce ; vel præponendo litteram c : ita ut sensus sit, Quitamus calumniam, id est, actionem, quam intenderamus. Nomen loci videtur, hodie Alonne. Eadem charta de pace Exolduni est in Script. Histor. Normann. pag. 1053. ubi pro Alumniam legitur Alverinam.