« Alyrumnæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 210c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALYRUMNAE
ALYRUMNÆ, ita dictæ Magæ, apud Gothos. Vetus Gloss. :
Necromantia, Helliruna.Jornandes de Rebus Geticis cap. 24 :
Reperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas patrio sermone Alyrumnas is ipse cognominat.Hinc emendandus Michael Scotus lib. 2. Mensæ Philosophicæ 21 :
Philometer Rex Gothorum, quasdam mulieres Yriagas, quas Gothi Alarinas vocant, suspectas habens, etc.Legendum enim magas sive strigas et Alyrumnas. Trithemius in Breviar. annal. ubi de Marcomiro :
Vaticinantem a sagacitate vocarunt Alyrunam.Hodie etiam a Germanis Alrunen, Magas vocari constat. Olaus Wormius in Monumentis Danicis pag. 514. 523. in Literatura Runica cap. 3. et in Fastis Danicis lib. 1. cap. 1. et lib. 3. cap. 3. ait, Runas Danos literas suas, figurarum ductibus a cæteris aliis discrepantes, olim generatim vocasse ; quarum quibusdam ad res gestas consignandas, et ad scribendum, aliis Magi in incantationibus et præstigiis suis uterentur. Additque, literas istas inde Ram runer appellatas, seu Runas amaras et acerbas, quod in perniciem aliorum plerumque earum cederet abusus : eos vero qui Runis erant instructi, quique Astronomiæ et Magiæ operam dabant, Runer, vel a muneris præstantia Adelruner dictos, quod in re literaria cæteros præcellerent : quod nomen ipsis etiam feminis attributum, unde vocem Alruna, Alirumna, et alioruma effinxerunt Scriptores, seu potius depravarunt.
Runarum sane nomen literis omnibus Danicis attributum constat, quas quidem in
oblongioribus baculis scribere solebant, quod testatur, præter Fortunatum, Saxo
Grammaticus lib. 4 :
Proficiscuntur cum eo bini Fengonis satellites, literas ligno insculptas (nam id celebre quondam genus chartarum erat) secum gestantes, quibus Britannorum Regi transmissi sibi juvenis occisio mandabatur.Id etiam probant varia istiusmodi ligna inscripta, ab eodem Wormio allata lib. 2. Fastor. Danicor. Antiqui autem, ait Brynolphus in Notis in Saxonem MSS :
Suas Runas, hoc est, literas tabellis ligneis, quas Spioldkefle nominarunt, commiserunt, non atramento, pigmento aut colore illitas, verum cultellis incisas, etc. Hinc forte Runen Germani dixerunt pro insusurrare, quod faciunt Magi : unde susurri magici, de quibus diximus ad Cinnamum. Hanc porro Runa vocabuli vim firmat imprimis Fortunatus lib. 7. Poem. 18 :
Barbara fraxineis pingatur Runata bellis,Quodque papyrus agit, virgula plana valet.
◊ Ubi Runa, pro litera, seu Germanorum characteribus
sumitur : quo loco Codex MS. S. Germani Paris. habet Rhuna. Runicorum characterum
tabellam exaravit idem Wormius in Literatura Runica pag. 60. censetque, conjectura haud
omnino improbanda, literas aut characteres, quos Chilpericum, Francorum Regem, Francicis
addendos statuisse narrant Gregorius Turon. lib. 5. cap. 45. et Aimoinus lib. 3. Hist.
Franc. cap. 41. non Græcos, sed Runicos, id est, Gothicos fuisse. Hunc consulat velim,
quisquis ejus argumenta volet expendere. Vide præterea Loccenium lib. 2. Antiq. Suecicar.
cap. 14. et Stephanum Stephanium in notis ad Saxonem Grammat. pag. 45. et seqq. His adde
Salmasium de Hellenistica pag. 382. De Runis, literis antiquorum Germanorum exstat liber Guil. Grimmii ; de
Alirunis, Magis, vide J. Grimmii Myth. Germ. pag. 227.
583.