![[]](img/image.png)
AMANGANARE, Lapides, ligna aut quidvis aliud in hostem vibrare e certis machinis bellicis,
quas Mangana vocabant. Chron. Parmense ad. ann. 1309. apud Murat. tom. 9. col.
879 :
Bononienses vero venerunt in auxilium Ferrariæ, et castrametati sunt ab alio latere Padi, et Amanganabant Venetianos existentes cum suo exercitu in Pado cum navibus.