« Amaratunta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 212b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMARATUNTA
AMARATUNTA, Vox factitia quæ cum aliis pluribus occurrit in versibus sequentibus quos
eruditissimus vir. D. le Beuf Canonicus Autissiodor. ad calcem veteris MS. 12. sec.
scriptos reperit cum hoc titulo, Versus maligni Angeli, atque morali eorumdem
explicatione. Sic autem se habent :
Oppositum montem conscendere cernis Orontem.Arma tua dextra capies et fer caput extra,Hinc gladio multos umbris mactabis inultos
Ubi Agarne dictum puto pro Agarene, Codoxia pro Cacodoxia, Dippus pro Œdippus, unde arbitror ænigmaticos esse versus, quibus ad aliquam historiæ illius ævi partem alluditur. Certe hic versusSed prius hoc unus puerorum fert tibi munus,Lanx quæ cum carne tibi dudum servit Agarne,Jam prælatura tibi constat munera plura,Hinc et gallina dat vocem, pandite lina,Panibus indutos piscesque videte minutos :Trax caput Orontis jacet hoc in corpore montis,Quem circumstabant acies, et vociferabant :Amaratunta tibi codoxia noxia Nili,Pensa tibi dippus eris hoc in lumine lippusVictus amore pio ; sic cantat maxima Clio.
prælatum aliquem simoniaca labe infectum arguere videtur.Prælatura tibi jam constat munera plura