« Amatoria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 214b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMATORIA
AMATORIA,
Philtra, apud Ammianum lib. 29. et Rufinum in vers. Eusebii lib. 4. cap. 7.
P. , 1766.
Amatoria potionein insaniam versum Carolum VI. scribit Bonincontrius in Annal. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 62 :
Carolus VI, vir omnibus præferendus, roboris magnitudine præclarus, una in pugna triginta millia hostium fudit. Deinde potione Amatoria in tantam prorupit insaniam, ut amentissimus factus sit.Hujusmodi philtris aliisve præstigiis, ut amorem inspirarent, sæpi usi sunt majores nostri, quos idcirco pœnis affectos non semel reperimus. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 303 :
Guillemeta, dicta la Tubée, confessa fuit quod ad suggestionem quarundam mulierum, quas consulta fuerat super hoc ut amor, quo ipsa et Reginaldus, dictus de Charronne, se ad invicem diligebant, cresceret et caleret inter eos, ipsa ad cimiterium SS. Innocentium Paris. accedens, unum os cujusdam cadaveris seu mortui hominis ceperat et secum detulerat, et delatum in ignem posuerat et conjuraverat ex parte patris, matris, fratrum et sororum suorum, obsecrans ut, sicut illud os ardore ignis calebat ibidem et comburebat, arderet et caleret cor dicti Reginaldi mariti sui, ut cito ad ipsam accederet et reverteretur ; et quod hoc quadragies vel ultra fecerat, quod tamen ad suum propositum dixerat sibi minime profuisse ; quodque tot vicibus vel ultra, sal ceperat et in palma posuerat et sputo seu salivæ suæ commiscuerat, et commista simul in ignem, ut prius, posuerat, verba prædicta vel similia et ad finem et intentionem prædictas, dicens et asserens quod sibi sentiit, prout tenet firmiter, profuisse. Item et quod a nundinis de Landico ultimo præteritis fuit annus elapsus circa, ipsa per suggestionem similem duos pedes talpæ dextri lateris secum tulit, ut inde fortunium melius et prosperos eventus haberet ; propter quæ dicta Guillelmeta adhuc carceribus detinetur.Aliæ ann. 1355. in Reg. 84. ch. 205 :
Johanna, dicta la Lorraine, concessit quod certam quantitatem pulveris ligati infra modicum telæ,.... ipsa supponeret novem evangeliis ; et hoc facto deferret eisdem, ad finem..... quod dicti conjuges discordes, per hoc ad concordiam ducerentur.Similia occurrunt in Lit. ann. 1352. ex Reg. 81. ch. 397. ann. 1383. Reg. 123. ch. 4. et ann. 1395. Reg. 149. ch. 50.