« Ambagibalis charta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 215a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMBAGIBALIS
AMBAGIBALIS Charta. Charta vetus in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 69 :
Chartam Ambagibalem ibidem præsentabant, quam Bertha ad ipsos infantes suos fecerat, ubi habebat incertum, dum advivebat, et in partes duas Leogisilo quondam conjuge suo quam et suam tertiam ad usum tenuerit.Vox luxata, ni fallor, forte legendum auditionalem, de qua Marculfus lib. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ambagilanem rectius cum Mabillonio lib. 1. de Re Diplomatica cap. 2. n.
v. legendum vellem. Chartam, inquit, Ambagibalem lego apud V. Cl. Stephanum
Baluzium, Miscel. tom. 3. pag. 168. pro quo Ambaginalem præfert Codex Ecclesiæ
Cenomanensis. Quo nomine Chartam, quæ adversario ambages facessit,
significari puto. Præterea non Auditionalem posse legi ideo videtur, quod Charta
audientialis, seu auditionalis de qua Marculfus lib. 1. cap. 28. ea sit,
qua quis ad audientiam principis evocatur ; illa autem Charta Ambagibalis sit
nomine ipsius Berthæ, nihilque in ea agatur de Principe.P. , 1766.
◊ Nescio utrum felicius
Auctores Tract. novi de re diplom. tom. 5. pag. 672. intelligant de donatione mutua inter
virum et uxorem ; ab ambo et Agina, qua voce uxor significatur ; vel de
Charta, qua inter hæredes dividuntur bona ; aut tandem de bonorum inter duos liberos
divisione a matre facta, quorum partem tertiam sibi ad usumfructum retinet.