« »
 
[]« Amblacium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 218a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMBLACIUM
AMBLACIUM, Instrumentum rusticum. Adalardus in statutis antiquis S. Petri Corbeiens. lib. 2. cap. 1 :
Ipsi dent unusquisque ad hortum, cui deservit, in tertio anno aratrum 1. cum Amblacio et conjunclis, quando necesse fuerit.
In voce Conjunclum et apud Guerardum post Polyptychum Irminonis legitur : jugum cum Amblacio. Unde doctissimus editor Irmin. in Glossario : Amblacius, annulus virgis flexibilibus contortisque efformatus, cui paxillus jugi inseritur ; isque annulus aratri temonem extremum aduncumque, in ipsum introductum, retinet atque attrahit.
P. Carpentier, 1766.
Idem prorsus quod
Amblai
, in Libert. Jonvillæ ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 300. art. 38 :
Voulons el octroyons que lidit habitant aient hernoix de cherrues, puissent prenre et coillir hars, rortes et Amblaix, en touz noz bois de Jonville, pour maintenir les charuaiges.
Et Ambley, in Lit. remiss. ann. 1479. ex Reg. 200. Chartoph. reg. ch. 135 :
Le suppliant print une des verges pour teurtre (tordre) et faire des Ambleyz à charrete.
Ex quibus colligitur Amblacium proprie esse Cratis genus ex virgis flexibilibus et contortis efformatum sic dictum, quod carrum ambit et cingit ut in eo certæ merces vehi possint.