« »
 
[]« 1 ambo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 218a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMBO1
1. AMBO, Pulpitum, tribunal Ecclesiæ, ad quod gradibus ascenditur. Gall. Jubé. Papias : Ambonem dicendo, gradum significamus. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 6 :
Ambo ab ambiendo dicitur, quia intrantem ambit et cingit.
At constans est doctiorum sententia, a voce Græca ἀναϐαίνειν, Latinam formatam. Hesychius ait, ἄμϐονας esse τὰς ϰαταϐάσεις τῶν ὁρῶν. Lexicon Græc. MS. Reg. Cod. 930.
Ἄμϐων, παρὰ τοῦ βῶ, τὸ βαίνων, ϰαὶ ὁ ὑψηλὸς τόπος.
Aliud Cod. 2062.
Ἄμϐων, ὁ ὑψηλὸς τόπος, παρὰ βῶ, βῶν ϰαὶ ἀνάϐων, ϰαὶ ϰατὰ συγϰοπὴν ἄμϐων.
Infra[]  :
ἄμϐων, ὁ τῆς πέτρας ὀφρῦς.
Paulus Warnefridus in Episcopis Metensib. in Chrodegango :
Construxit etiam Ambonem auro argentoque decoratum, et arcus per gyrum throni ante ipsum altare.
Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 45 :
Ambonem ibi vilem aspiciens, cryptis honestissime compositis desuper, honorifice constructum locavit.
Anastasius in Sergio PP. :
Hic fecit Ambonem et incyburium in Ecclesia, etc. Pulpitum Ecclesiæ
semel ac iterum vocat Victor Tunonensis.
Ad conscendendum ambonem duplex patebat ascensus, ut ex Silentiario probavimus in Descriptione S. Sophiæ n. 75. quod firmatur præterea ex iis, quæ habet Durandus lib. 4. Ration. cap. 24. n. 17 :
Dicitur autem Ambo.... quia gradibus ambitur. Sunt enim in quibusdam Ecclesiis duo paria graduum, sive duo ascensus in illum per medium chori, unus a sinistris videlicet versus Orientem, quo fit ascensus : alter a dextris, videlicet versus Occidentem, quo fit descensus.
Ugutio : Ambo, pulpitum ubi ex ambabus partibus sunt gradus. Anastasius in S. Silvestro PP. pag. 17 :
Fecit Basilicam B. Laurentio Martyri... in qua fecit gradum ascensionis et descensionis, etc.
In ambone legebantur
Lectiones, Epistolæ et Evangelia
in sacris Liturgiis. Ceremoniale Episcopor. lib. 1. cap. 12 :
Ambones, ubi Epistolæ et Evangelium decantari solent.
Chronicon Casinense lib. 3. cap. 19 :
Gradum etiam ligneum ejusdem operis extra chorum, Ambonis in morem pulcherrime statuit, in quo et nocte Lectiones, et Epistolæ ac Evangelia ad Missas præcipuarum festivitatum legerentur.
Ita Editio Angeli a Nuce : nam Broliana perperam Umbonis præfert. Benedictus III. PP. Epist. 12. ad Episcopos in Regno Caroli constitutos :
Qualiter olim sacrorum fuit conjunctus numero Clericorum, adeo ut in divinis celebrandis mysteriis more Subdiaconorum sacras Lectiones conscendens Ambonem populo nuntiaret.
Gregorius Nazianz. Orat. 1. in Julianum pag. 59. de eodem Juliano :
Ἡ τῶν θείων ὑπαναγνώστης ποτέλογίων, ϰαὶ τῆς τοῦ μεγάλου βήματος ἠξιωμένος τιμῆς.
Nicephor. Callist. lib. 14. cap. 10 :
ϓὸ τὸν ἄμϐωνα, ὂ βῆμα τῶν ἀναγνωστῶν ἐστιν.
Vetus Inscriptio Romana apud Mabillonium tom. 4. Analect. pag. 486. In Ambone S. Petri :
Scandite cantantes Domino, Dominumque legentes :
  Ex alto populis verba superna sonant.
In ambonis parte superiore bini erant gradus, alter altior, in quo Evangelium legebatur, alter inferior, in quo Epistola. Ordo Romanus :
Subdiaconus vero, qui lecturus est, ascendit in Ambonem, ut legat, non tamen in superiorem gradum, quem solet ascendere, qui Evangelium lecturus est.
Neque tantum Lectiones et Evangelia, sed etiam quæ ad populum recitanda vel exhibenda erant, in ambonibus recitabantur aut exhibebantur. S. Martinus I. PP. in Synodo Lateranensi :
Capitula numero novem in Ambone prædicans, etc.
Annales Francorum ann. 800 :
Ipse Pontifex coram omni populo, in B. Petri Basilica Evangelium portans, Ambonem conscendit, invocatoque Trinitatis nomine, de objectis se criminibus jurejurando purgavit.
Vide Anastasium in Pelagio PP. Capitula Caroli Mag. lib. 1. cap. 88. rec. 82. ex Capit. ad Ecclesiast. ann. 817. (Baluz. 816) cap. 6. :
In Ambone ipsa auctoritas coram populo legatur.
Translatio S. Judoci inter Acta [] SS. Benedict. sæc. 5. pag. 546 :
Hoc (miraculum) eodem rogante in festivitate S. Johan. Baptistæ Wido Abbas Ambonem ascendens populo narravit.
In ambone Imperatores coronatos testatur Theophanes pag. 405. 418. 419. 426. et Auctor incertus post eundem Theophanem pagina 431.
In ambonibus etiam orationes, seu sermones, habebantur ad populum. Epiphanius lib. 10. Histor. Tripart. cap. 4 :
Episcopus vero, Eutropio sub altare jacente, nimioque repercusso timore, residens super Ambonem, ubi solebat prius facere consuetum sermonem.
Iso Magister de Miraculis S. Othmari Abbat. cap. 4 :
Quendam Archipresbyterum Ambonem conscendere, ac vice sui sermonem ad populum facere jussit.
Prudentius Peristeph. Hym. 11. de S. Hippolyto :
Fronte sub adversa gradibus sublime tribunal
  Tollitur, Antistes prædicat unde Deum.
S. Fulgentius Homil. 10 :
Dum sanctæ prædicationis, jubente nunc sancto Patre, altissmum conscendimus thronum, vestris immolaturi sensibus verbi Dominici sacrificium, Dei primitus expectamus eloquium, qui loquentem facit mutum, ut cum nos gradus conscendimus absidæ, ipse descendat de throno cœlorum, qui inclinavit cœlos, et descendit, etc.
Socrates lib. 6. cap. 5 :
Καθεστεὶς ἐπὶ τοῦ ἅμϐωνος, ὄθεν εἰώθει ϰαὶ πρόθερον ὁμιλεῖν, χάριν τοῦ ἐξαϰούεσθαι.
Cæterum erat adhuc Romæ veteris ambonis forma in Ecclesiis S. Clementis, S. Pancratii, et S. Laurentii extra muros. Vide quæ de ambone Ecclesiæ Sophianæ congessimus in ejusdem ædis Descriptione n. 74. 75.
P. Carpentier, 1766.
Ambo figuram lapidis sancti monumenti designat, quem Angelus cum evolvisset ex ostio monumenti, proclamabat resurrectionem Domini.
Ita German. II. patr. CP. Theor. rer. eccl. ex interpr. G. Herveti.