![[]](img/image.png)
1. AMBRUM, Electrum ; succinum. Gall. Ambre. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 275 :
Hoc autem momento præcipue ducitur eruditus Vir,
quod succina non in Arabicis, sed in Germanicis maribus inveniantur, unde et in Asiam
aliasque Orientales plagas per commercium distrahuntur. Quidquid sit Ambar, Ambra,
etc. non nisi post Latinitatem corruentem usurpari cœperunt. Adeas ipsum Skinnerum in
Lexico supra laudato. Vide Ambar, et Ambre.
Pro pectinibus sex et speculis 6. et duobus filis de pater nostris de Ambro, et duobus filis de pater nostris de curallo, etc.Vocis originem accersendam vult Skinnerus in Lexico Etymol. ad vocem Amber non ab Arabico Anbar quod idem sonat, sed a Belgico Aen-Bernen, Adurere, quasi diceretur lapis ustilis ; licet enim soliditate sua lapis videatur, igni tamen admotum accenditur, etc. Quo nomine bitumen istud nobile, inquit, teste Francisco Guicc. in Belg. hodie Bern-steen accolis maris Balthici appellatur.
![[]](img/image.png)
P. , 1766.
◊ Verosimilius tamen D.
Falconet videtur succino, quod Arabibus vocatur Karabé, Ambrum nomen
inditum fuisse ex similitudine bituminis illius cum altero, quod Arabes appellaverant
Anbar.