« 3 ambulare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 220b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMBULARE3
3. AMBULARE, nostris Aller l'amble : Alterno crurum
explicatu mollem gressum glomerare. Vegetius lib. 1. de Arte veterin.
cap. 56 :
Minutim autem equus Ambulans, commodius vehit, et pulcrius videtur incedere.Vita S. Willelmi Abbat. Roschildensis num. 45 :
Quodam die quum ad negotia domus exiret, equitavit quendam roncinum. Frater autem qui cum eo ibat, considerans pulcritudinem equi, et dispositionem membrorum ejus, ait, Proh dolor ! quod talis equus non Ambulat. Cui Abbas : Credisne. quod poterit Ambulare ? At ille : Minime credo, quia senex est, et naturalem minime immutabit cursum,... et hæc dicens cœpit eum urgere calcaribus. Ille vero soliti cursus oblitus, gressus faciebat planos, bene Ambulando, quamdiu vir Dei dorso ejus insedit.
Ambulans, idem qui Ambulator, Italis Ambiante. Constitutio Caroli Crassi Imp.
de Feudis cap. 5 :
Et duo equi, unus currens, alter Ambulans, addantur.Apud Pertzium inter Capit. Spuria Caroli M. pag. 3. extr.