« »
 
[]« Amerciare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 222a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMERCIARE
AMERCIARE, Amerciamentum, voces fori Anglici et Scotici. Est autem Amerciare, mulctam seu pœnam pecuniariam pro delicti modo et qualitate in reum decernere. Pœna ipsa Mercia et Amerciamentum appellatur, Enmerciment in Charta Gallica apud Knyghtonem pag. 2731. eadem, quæ Saxonibus Anglicis Wita, mulcta scilicet, quæ levioribus delictis imponitur : nam quæ majoribus, Wita major : quæ gravissimis, Compositio dicitur. Apud veteres autem, [] certo boum, ovium, aut aliorum animalium numero æstimabatur, ut auctor est A. Gellius lib. 1. cap. 2. quod in Scotia etiam obtinuisse docemus in v. Vacca. Deducta porro ejuscemodi vocabula a Gallico Mercy, id est Misericordia, quomodo etiam interdum mulcta ipsa nuncupatur ; seu quod soleat irrogari crimen confitenti et misericordiam petenti ; seu quod qui deliquit, sit in misericordia Regis vel Judicis, qui pro libito mulctam imponit, vel impositam, si gravior sit, moderatur decreto, quod vocant, Moderata misericordia. Quoniam Attachiamenta cap. 33 :
Quod si non fecerit, potest Amerciare.
Charta Libertatum Angliæ Joannis :
Liber homo non Amercietur pro parvo delicto, nisi secundum modum ipsius delicti.
In Concilio Lambethen. ann. 1261. habetur cap. de Clericis Amerciatis per Judicem sæcularem. Matth. Paris ann. 1242 :
Civitates et burgi, et fere omnes villæ graviter Amerciantur.
Vide eundem pag. 596. 597. 673. Synodum Exoniensem ann. 1287. can. 12. Leges Scoticas, et libros Anglorum forenses, Edw. Cokum ad Littletonem sect. 194. Rastallum, etc.
L. Favre, 1883–1887.
Item ipsi XII. debent emendas sive amerciamenta omnium premissorum taxare (Bibl. Sc. Chart. 1878. 247. Pet. insulæ Jereseie ad reg. Angl. 1333).
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Observat Kennettus in Glossario ad calcem Antiq. Ambrosden. Amerciamenta in provincialibus curiis sive assisiis, quibus præerant vagi judices, nonnunquam a Rege iis, quibus vellet gratificari, concessa fuisse tanquam proprium lucrum : quod ab Henrico III. factum fuisse refert idem auctor in Antiq. Ambrosden. pag. 219. in gratiam fratris sui Richardi Comitis Cornwalliæ ; Amerciamenta vero in examinatione Franci Plegii debita fuisse dominis, et a Ballivis suis percepta.
Ballivi Comitis Gloucestriæ venient quolibet anno semel ad tenendum visum Franci Plegii in eodem manerio, et asportabunt omnia Amerciamenta inde provenientia
, ex Charta anni 1292. quam idem scriptor exhibet pag. 318. et 319. Præterea illud etiam constat ex Charta in iisd. Antiquitatibus pag. 319. et 320. repræsentata, plures hoc privilegio usos fuisse, ut Amerciamento non mulctarentur nisi a Paribus suis :
Quoties contigerit aliquem prædictorum hominum pro aliquo delicto quoquomodo Amerciari in eadem curia, per Pares suos et non per alios Amercientur, et hoc secundum modum delicti.
L. Favre, 1883–1887.
Et quod nullus debet amerciari pro veritate dicenda (Bibl. Sc. Chart. 1878. p. 231. Aurigny, an. 1320).
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Amerciamentum Illevabile, Illud dicitur cujus percipiendi nulla spes est propter mulctatorum paupertatem vel fugam ; ideoque illud deducitur, cum rationes suas reddit Ballivus aut Œconomus aut Collector reddituum et debitorum. Sic Prior et Canonici de Burcester receptori suorum redituum de Curtlyngton, Antiq. Ambrosden. pag. 573 :
In allocatis eidem (Willelmo Newman Collectori redditus nostri) pro Amerciamentis Illevabilibus hoc anno vj. denarios, etc.
Amerciamentum Regale, est cum Vicecomes, Coronator, aut alius Regis Officialis, a Justitiariis supremis, qui in munere obeundo perperam egerunt, amerciantur. Vide Mercia, Misericordia.