![[]](img/image.png)
AMIANTUS, vel Amianthus. Anastasius in S. Silvestro PP. :
Ubi candela est... nixum vero ex stippa amianti.Legendum :
mixum vero ex stupa amianta,id est pura, ex Græc. Ἀμίαντος, purus, immaculatus : στύπη vero, στυπίον, stupa. Scribit S. Hieronymus ad cap. 41. Ezechiel. :
Ἀμίαντον genus esse ligni, vel ligni habens similitudinem, quod quanto plus arserit, tanto mundius invenitur.