« »
 
[]« Amigdala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 224c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMIGDALA
AMIGDALA. Statuta Ecclesiæ Morinensis cap. 8. apud. V. Cl. Jacob. Petitum :
Si ab Ecclesia Morinensi absque dispensatione Decani et Capituli absentaverint per majorem partem Quadragesimæ, valorem dictarum Amigdalarum Bursario, seu Receptori bursæ obituum restituere, seu reddere ad plenum tenentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Est quidem Amygdala vox Græcæ originis ; verum ab antiquis Scriptoribus Latinis, ut a Columella et Plinio sæpius usurpata. Non alia forte de causa hic inserta est a Cl. Cangio, nisi ut animadverteretur antiquus Ecclesiæ Morinensis usus in distribuendis Amygdalis cuilibet Canonicorum. Fiebat autem illa distributio ante Quadragesimam, ut patet ex ejusdem Ecclesiæ Obituario MS. ad mensem Februarium :
Item dies Cinerum pro duplici habetur et dantur 30. libræ Amigdalarum cuilibet Canonico ; dum tamen sint residentes per majorem partem Quadragesimæ, et fecerint totum stagium ad plenum.