« Amir » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 225b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMIR
AMIR, Arabibus, Dominus.
Amir Gazis, apud Ordericum lib. 10. extremo ; ἀμήρ, Annæ Commenæ et aliis : a qua voce ortum ducunt Amiræ et Amiralii apud Saracenos et Turcos, Satrapæ nempe urbium vel Provinciarum Præfecti, atque adeo Sultani qui Caliphæ suberant. Martyrium S. Bacchi junioris pag. 106 :
Ὁ στρατηγὸς ὁ παρ᾽ αὐτοῖς, ὁ ϰαὶ Ἀμηρᾶς ὀνομαζόμενος.Anastasius Biblioth. ad VIII. Synod. act. 1 :
Hamiram Græci vocant Principem Saracenorum : interpretatur autem, ut ferunt, lingua eorum, Præpositus.Varie porro efferuntur apud Scriptores ejusmodi vocabula.
Admiralius. Apud Matth. Paris ann. 1272 :
Admiralius Joppensis natione Saracenus, quæ dignitas apud nos Consulatus vocatur.Adde pag. 169. 170. et Ordericum Vitalem lib. 9. pag. 736.
P. , 1766.
◊ Amiral, eadem notione,
in continuat. Hist. Guillel. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 659 :
Le Soudan manda à l'Amiral qu'il les rendistHinc Visadmiral appelatur is, cui castellani vices seu officium commissum est, in Lit. Phil. VI ex Reg. B. 2. Cam. Comput. Paris. fol. 130. v° :(ces hommes). L'Amiral dist qu'il n'en rendroit nul.
Colin Helyes nostre amé sergent d'armes et Visadmiral en l'office de chastelain de chastiau Cornet.
Admirallus. Fragm. de Statu Saracenor. tom. 5. Hist. Franc. :
Convenerunt 60. Admiralli, qui sunt quasi Comites et Capitanei exercituum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Almiragius. Francisci Carpesani Comment. suorum temporum apud Marten. tom. 5. Ampliss.
Collect. col. 1358 : His compertis Bonivetus Almiragius (magister is erat regiæ classis, nunc terrestribus copiis imperabat), etc.
Amiraldus. Epistola Stephani Comitis Carnotensis ann. 1098. tom. 4. Spicilegii Acheriani :
Cassianus Antiochiæ Admiraldus, id est princeps et dominus.Robertus Monach. lib. 4. Hist. Hierosol :
In eo conflictu occisus est Cassiani Magni Regis Antiochiæ filius, et duodecim Admiraldi Regis Babyloniæ, quos cum suis exercitibus miserat ad ferenda auxilia Regi Antiochiæ. Et quos Amiraldos vocant, Reges sunt, qui provinciis regionum præsunt.Le Roman d'Alexandre MS. :
Ains sembloit bien qu'il fut ou Amiraux ou Rois.
◊ Le Roman de Garin MS. :
Dit l'Amiraut, fetes me l'amener.
◊ Alibi :
Dex, quel eschec l'Amiraut i conquistDe murs, de mules, et de chevaus de pris.
◊ Guill. Guiart MS. ann. 1248 :
Sont mors à cele desevrance,Deus Amiraus de grant puissance.
◊ Le Roman d'Aubery MS. :
Gerard de Vienne :Bien te porroie vanter en ton pais,Que tel n'aroit Amiraux ne Marchis.
Giraud de Borneil :Onkes plus bels n'ot quens ni Amiraut.
Lanfranc Cigala :E s'ieu fos reis ni ducx ni Amiratz.
Vide Raynouardi Gloss. vol. 1. pag. 72.Dels Alamans, s'ieu fos lur Amiratz.Tost passera la lor cavaillaria.
Meral, pro Amiralis. Chronicon Montis-Sereni ann. 1190 :
Soldanum cum multis nobilibus, qui Meral dicuntur, in Iconium compulit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Amirarius. Memoriale Potestatum Regiensium ad ann. 1218. apud Murat. tom. 8. col. 1092 :
Et reduxerunt eos usque ad fossatum Damiatæ, et de xxx. lignis unum cum multis turgis, et uno Amirario ceperunt.
Amiratus. Vita Caroli Mag. ann. 801 :
Legatus Amirati Abraham, qui in confinio Africæ in fossato præsidebat.Adde Aimoinum lib. 4. Hist. cap. 9. et Annales Francor. Guillelmus Apuliensis lib. 3. Rerum Norman. pag. 28 :
Nominis ejusdem quodam remanente PanormiMilite, qui Siculis datur Amiratus haberi.
◊ Le Roman d'Aubery MS. :
Si s'en ira a si riche Amiré,Que il ne l'ait en mult grande cherté.
Ammiratus, apud Raymundum de Agiles, pag. 164.
Amurati, apud Aitonum cap. 50.
Admiratus, apud Fulcherium Carnotensem lib. 1. cap. 5. 7. etc. Chronicon Engelhusii, apud Leibnitz. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 1137 :
Nam Rex Tartarorum Tamerlanus terram Turcorum dissipavit, et bello commisso triumphavit, et regnum Turcorum subegit ; ubi ceciderunt ultra D. millia hominum, et Bersetus Turcorum Admiratus, id est, Imperator, interfectus est.In Vita. S. Petri Thomasii, Jerosolymæ Præfectus pro Soldano Egypti vocatur Admiratus Jerusalem. Occurrit præterea apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1178.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ammirandus. Sire Raul de gestis Friderici I. Imperat. apud Murat. tom. 6. col. 1195 :
Tunc quidam Ammirandus nomine Tactus venit ad Imperatorem, et dixit ei, se ostendere bonam viam ; et si hoc non esset, amputaret caput ei.
Ammiredæ, in Epistola Ludovici II. Imp. ad Basilium Imp. Constantinop. apud Baron. :
Tres Ammiredas, qui totam Calabriam depopulabantur, et numerosam multitudinem Saracenorum prostraverunt.
Amiræus. Sigebertus in Chron. :
In regno Saracenorum quatuor Prætores statuit, qui Amiræi vocabantur ; ipse vero Amiras dicebatur vel Protosymbolus.
Admirarius, apud Leonem Ostiensem lib. 3. cap. 43. (al. 45.) et Petrum Diacon. lib. 4. cap.
11.
Admiravisus, Amiravisus. Guibertus lib. 4. cap. 14 :
Occubuerunt siquidem istic duodecim ex eorum primoribus viri, quos verbo Chaldaico Satrapas, secundum eorum barbariem Admiravisos dicunt.Et lib. 5. cap. 8 :
Hierosolymorum Præfectus (quos barbarica illi lingua Admiravisos vocant), etc.Adde Matth. Paris pag. 35. Præsertim vero ita dictus Bagdatensis Sultanus. Robertus Monach. lib. 5. Hist. Hieros. :
Dominus noster Admiravissus Babyloniæ mandat vobis Francorum Principibus, etc.
Admirabilis. Matth. Paris ann. 1236 :
Rex Africæ, qui dicitur vulgariter, Admirabilis mundi.Ann. 1251 :
Regi Marok, quem Admirabilem mundi appellare consuevimus.Ita apud Ordericum pag. 735. 795. vox hæc supremis Sultanis tribuitur.
Ameradiæ, Amiraliorum præfecturæ, districtus, ἀμηραδίαι,
Constantino Porph. de Administrando Imperio cap. 25.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Amiragius. Memoriale Potestatum Regiensium ad ann. 1218. apud Murat. tom. 8. col. 1085 :
In cujus turris defensione unus Amiragius pro ipsius turris munitione cum centum mitilibus..... existebant.
Amiralius, Amirallus, Amiraldus, Admirallus, etc. Voces
etiam usurpatæ apud Christianos, qui cum viderent, Saracenos ita suos classium præfectos
appellare, id nominis postmodum suis itidem classium præfectis indiderunt. Nam frustra
agunt, qui aliunde vocis Amiral, seu
Admiral, apud nos originem deducunt, ut Edwardus Cokus ad Littlet. sect. 439. qui a Saxonico aen mereal, id est præfectus maris, seu classis, etymon accersit. Alfonsus IX. Castellæ Rex in Partidis, part. 2. tit. 24. lege 3 :
Almirante es dicho, el que es cabdillo de todo los que van en los navios para fazer guerra sobre mar, etc.Primi autem ita summos classium suarum præfectos appellasse videntur Siculi. Romualdus in Chronic. MS. ann. 1149 :
Georgium, virum utique maturum, sapientem, providum et discretum, ab Antiochia adductum, magnum constituit Ammiratum.Exinde Genuenses, ut colligitur ex Matthæo Paris ann. 1244 :
EisBartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1241. apud Murat. tom. 6. col. 485 :(galeis)præfuerunt Potestas Januæ, quem Admiratum vocant, et majores civitatis, etc.
Idem Ansaldus, omnibus prætermissis, quam secretius potuit ivit ad Imperatorem, et collatum admiragii officium suscepit.Occurrit ibid. ad ann. 1263. col. 530. et lib. 10. Annal. Genuens. Jacobi Auriæ ad ann. 1283. ibid. col. 581. Admirantus apud Rymer. tom. 2. pag. 691 :
Johannes Ducis Britanniæ filius, etc. Universis et singulis Senescallis, Marescallis, Admirantis, etc. Admirantiustom. 7. SS. Maii pag. 376. Guiart MS. ann. 1304 :
L'Amiraut en un GaliotFait entrer ô li sans attendreArbalestriers en tous quarante.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Admiralatus, Officium Admiralli, maris præfectura, Gall. Amirauté. Charta ann. 1357.
apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. : Eduardus III. Rex concedit Matthæo de Gournai Admiralatum costeriæ Britanniæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Admirallitas, Eadem notione, apud Rymer. tom. 10. pag. 668 : Et quod eo casu nullus mercator vel nauta de Hansa judicium Admirallitatis subire teneatur ..... et quod fient prohibitiones regiæ Admirallo et ejus Officiariis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Admiratia. Bulla Bonifacii VIII. PP. pro Jacobo II. Aragonum Rege tom. 3. Collect. Conc.
Hispan. pag. 536 : Quibus casibus ad exsequendum hujusmodi vexillariæ, capitaniæ et Admiratiæ officium modo prædicto dictus Rex Aragonum se astringet, et in hoc se et sua dictæ Ecclesiæ obligabit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Admiratus, apud Rymer. tom. 5. pag. 720 : Henrico Duci Lancastriæ Admirallo flotæ navium versus partes Occidentales. Vobis mandamus quod treugas prædictas in singulis portubus et locis infra Admiratum vestrum prædictum, ubi expedire videritis, publice proclamari et teneri faciatis, inhibentes omnibus et singulis infra Admiratum vestrum prædictum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Admiracia. Litteræ Patentes Regis Franc. ann. 1361 : Lucianum de Grimaldis committimus Admiraciæ(Provinciæ.)
P. , 1766.
Amiraldia, Officium et jura Amiraldi, maris præfectura. Charta Philippi III. reg.
Franc. ann. 1272. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 441 : Item licebit nobis.... in tempore passagii generalis.... instituere amiraldum, qui habeat jura Amiraldiæ.
P. , 1766.
Magnus Ammiratus Ammiratorum, in Charta Guillelmi reg. Siciliæ ann. 1156. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom. :
Datum Beneventi per manum Maionis Magni Ammirati Ammiratorum.
Ammiratus, Ammiratorum dignitas, qua donati leguntur apud Siculos sub Rogerio Rege,
Georgius, de quo supra, ann. 1142. apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 276. tom. 2.
pag. 392. qui
Magnus Ammiratusdicitur Romualdo, ann. 1152. et Maio sub Willelmo Rege apud Baron. ann. 1156. Antonium Beatillum lib. 2. Hist. Barensis pag. 109. Ughellum tom. 7. pag. 120. et eumdem Pirrum tom. 1. pag. 316. quia nempe plures Ammirati erant in hoc regno, ut ex Charta laudata ann. 1142. quam ii subscribunt, colligitur. Apud nos autem hac dignitate donati sunt viri clarissimi, quorum seriem hic contexere, Lectori haud ingratum fore confidimus :
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ FRANCIÆ ARCHITHALASSII.◊ Florentius de Varennes regiæ classi præerat ann. 1270.
◊ Enguerannus de Cociaco, anno 1285. juxta Guil. de Nangis.
◊ Joannes de Harcuria cum
Matthæo de Montmorency, ann. 1295, obiit 21. Dec. 1302.
◊ Otho de Tocy, a 25. Decembris anni 1296. ad diem Martis ante
festum S. Lucæ anni 1297. qua decessit e vita.
P. , 1766.
◊ Otto de Touciaco miles et Admiratus galeiarum domini regis, in Charta Roberti comit. Atrebat. 17. Octobr. ann. 1296.
◊ Benedictus Zacharias Januensis, anno 1297. Othoni successit.
P. , 1766.
◊ Benedictus Zacharias
generalis navigii regii Admiratus, in Lit. Phil. Pulcr. mense Aug. ann. 1297. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 9. v°. col. 2.
◊ Raynerius de Grimaut, ab anno 1302. ad annum 1307. obiit anno
1314.
P. , 1766.
◊ Renerius de Grimaudis, in
Charta Phil. Pulcr. ann. 1304.◊ Theobaldus de Chepoy præfecti maris officio functus est annis
1306. 1307. et 1308.
◊ Berengarius Blanc, anno 1316. et sequentibus ad annum 1323.
P. , 1766.
◊ Charta Phil. V. ann. 1321. in
Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 133 : Berengarius Blanch, serviens armorum noster et Amiraldus maris, etc.
◊ Gentianus Tristan, ann. 1323. et 1324.
◊ Petrus Miege, ann. 1326. 1327. 1328.
◊ Joannes de Chepoy, ann. 1334.
◊ Hugo Quieret, ann. 1336. obiit ann. 1340.
P. , 1766.
◊ Hugo Quieret Admiratus
dicitur, in Charta ann. 1335. qui Hugo Kaereti appellatur, in Ch. ann. 1353. ex
Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 886. Vide
Jal, Archéologie navale, tom. 2. pag. 218.
◊ Nicolaus Beuchet cum Hugone Quieret, ann. 1339. Captus ab
Anglis suspendio periit ann. 1340.
◊ Ludovicus de Hispania, a 13. Martii ad 28. Decemb. anni 1341.
◊ Petrus Flotte, alias Flotton de Revel, a 28. Martii ann. 1345.
ad 19. Octob. anni 1347.
◊ Frater Johannes de Nanteuil, Prior Aquitaniæ ab anno 1347. ad
1357.
◊ Enguerrandus Quieret, ann. 1357.
◊ Enguerrandus de Mentenay ex commissione D. Regentis,
Admiralli officio fungitur ann. 1359.
◊ Joannes de la Heuse : dictus Le Baudran, a 3 Junii anni 1359. ad
ann. 1368.
◊ Franciscus de Perilleux, 3. Julii. ann. 1368.
P. , 1766.
◊ Dominus de Fransu, in Charta
Caroli V. reg. Franc. ann. 1369. ex Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 712 : Feu nostre amé et feal chevalier le seigneur de Fransu, jadis nostre Amiral de la mer.
P. , 1766.
◊ Franciscus de Perilleux, in
Charta jam jam laudata : Feu François de Perilleux, Admiral derrenierement alé de vie à trépassement.
◊ Aymericus Vicecomes Narbon. 28. Decemb. 1369. ad ann. 1373.
◊ Joannes de Vienne, a 27. Decemb. 1373. post multa præclare gesta
in prælio ad Nicopolim adversus Turcas 26. Septemb. 1396. occisus est.
◊ Renaldus de Trie, a 20. Octob. 1397. ad ann. 1405.
◊ Petrus de Breban, dictus Clignet, a 1. Aprilis 1405. ad ann.
1428. quamvis Burgundionum Duce satagente fuisset dignitate spoliatus 23. April. 1408.
◊ Jacobus de Chastillon in locum Petri de Breban, 23
Aprilis 1408. Burgundiæ Ducis cui favebat autoritate suffectus est. Cecidit in pugna ad
Azincurtem 25. Octob. 1415.
◊ Robertus de Braquemont, dictus Robinet, 22. Aprilis 1417.
a maris præfectura amotus factione Burgundica anno sequenti.
◊ Joannetus de Poix, Franciæ Admirallus, officio tamen
nunquam functus est. Peste obiit Parisiis ann. 1418.
◊ Carolus de Recourt, dictus de Lens, prævalentibus Burgundis in
locum Roberti de Braquemont 6. Junii ann. 1418.
P. , 1766.
◊ Carolus de Recourt dictus
de Lens. Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 97. r° : Dom. Karolus de Lens miles, Admiraldus Franciæ, loco dom. Roberti de Braquemont militis, certis causis ad hoc regem moventibus exonerati, per ejus litteras datas xx. Julii 1418.
◊ Georgius de Beauvoir, Regiis classibus præerat, ann. 1420.
◊ Ludovicus de Culant, paulo ante ann. 1422. Decessit e vita ann.
1444.
◊ Guillelmus de la Pole, Anglus, admiralli Franciæ titulum
usurpasse traditur ann. 1424. cum Angli Carolum VII. regno spoliare niterentur.
◊ Eduardus de Courtenay, Anglus, Franciæ admirallus ab Anglorum
Rege creatus ann. 1439.
◊ Andreas de Laval, admiralli officio amotus ann. 1439. Eodem
iterum donatus est ann. 1465.
◊ Pregentus de Coetivy, 26. Decemb. ann. 1439. Cecidit ann. 1450.
◊ Joannes de Bleuil, de Montresor, Pregento successit.
◊ Joannes de Mautauban, ann. 1461. post quem rursus Andreas de
Laval ann. 1465.
◊ Ludovicus Bastardus de Bourbon, ann. 1466.
◊ Ludovicus Malet, de Graville, ann. 1486. Abdicavit ann. 1508.
◊ Carolus d'Amboise, a 31. Januarii 1508. ad ann. 1511. quo ejus
socero Domlno de Graville Admiralli munus restituitur.
◊ Guillelmus Gouffier, de Bonivet, 31. Decemb. 1517. Occisus 24.
Februarii 1524. in prælio ad Ticinum.
◊ Philippus Chabot, Comes de Charny, 23. Martii 1525. obiit 1.
Junii 1543.
◊ Claudius d'Annebaut, 5. Febr. 1543.
◊ Gaspardus de Coligny, 11. Nov. 1552. interfectus die S. Barthol.
1572.
◊ Honoratus de Sabaudia, 24. Aprilis 1572. Cessit Carolo a
Lotharingia Duci Meduanæ ann. 1578.
◊ Carolus a Lotharingia Dux Meduanæ, a 28. Aprilis 1578. usque ad
1. Junii 1582.
◊ Anna Dux Joyosæ, 1. Junii 1582.
◊ Joannes Ludov. de Nogaret, dux d'Espernon, 7. Novemb. 1587.
◊ Antonius de Brichanteau, de Nangis, 25. Febr. 1589. Officio
tamen nunquam fungitur, maris præfectura nondum dimissa a Duce Espernonis.
◊ Bernardus de Nogaret, de la Valette, per cessionem Ducis
Espernonis fratris ann. 1588.
◊ Carolus de Gontault Dux Bironis, a 4. Octob. 1592. ad ann. 1594.
◊ Andreas de Brancas, 23. Augusti 1594.
◊ Carolus de Montmorency Dux Damvillæ, 21. Januarii 1596.
◊ Henricus Dux Montmorencii, cessione Caroli, 17 Januar.
1612. usque ad ann. 1626. quo id munus abdicavit.
◊ Dehinc nullus Franciæ Admirallus usque ad ann. 1669.
◊ Qui interea rei maritimæ præfuere, Magni Magistri, Ducis,
et Præfecti Generalis Navigationis, et Commercii nominibus donati sunt, inter quos
primus :
◊ Armandus Joannes du Plessis de Richelieu, Cardinalis, etc. ab
anno 1626.
◊ Armandus de Maille, Dux Fronsaci, Magnus Magister creatur
ineunte Januario 1643. occiditur 14. Junii 1646. Eodem anno Anna Austriaca
Regina mater et Regens hoc sibi munus assumsit 4. Julii, dimisit anno 1650.
◊ Cæsar Dux Vindocini, etc. 12. Maii 1650. cum filio Francisco
tum designato paterni muneris successore. Obiit an. 1665. 22. Oct.
◊ Franciscus Cæsaris Filius, ann. 1651. recipitur in Camera
Computorum. Occumbit autem in Cretensi Insula fortiter pugnans adversus Turcas.
◊ Ludovicus Borbonius Comes Viromand. ex Ludovico XIV. et
Ludovica de la Valliere filius Admiralli officio donatus est 12. Novemb. 1669.
obiit 18. Novemb. 1683.
◊ Ludovicus Alexander Borbonius Tolosæ Comes, Archithalassius
appellatur mense Novembri anno 1683. Diu vivat.
P. , 1766.
◊ Ludovicus Joannes Maria
Borbonius Dux Penthevriæ, anno 1734. patri viventi successit.◊
Vide Pardessus,
Collection de lois maritimes vol. 4. pag. 295. not. 2. De Jurisdictione
Admiralli apud Anglos liber singularis Spelmanni exstat in ejus Operibus anglice
scriptis part. 2. pag. 215.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Admirantia, Navis prætoria, Gall. L'Amiral. S. Ferdinandi Regis gloria posthuma tom.
7. Maii pag. 376 : Cum autem Admirantia ad capitaneum Eugenium Delgadum pertinens, in quo pro Admirantio, erat generalis Ferdinandus de Losa intrare vellet per ostium S. Lucari principio noctis supervenit tempestas.
Amirmumnes, sic appellati Bagdatenses, atque adeo supremi Sultani, qui sub Chalifa universæ
rerum administrationi præerant ; Ἀμερμουμναῖ Cedreno,
Zonaræ, et Constantino Porphyrogenito ; Ἀμεριμναῖ Annæ
Commenæ ; Amermumi Fredegario Scolastico ; Amiralmumin, in Epist. 3. Leonis
III. PP. ; Amiramomemini Roderico Toletano lib. 6. de Rebus Hispan. cap. 32. lib.
7. cap. 34. in Hist. Arabum cap. 31 ; Amormomini Bernardo Monacho in Itinerario
Terræ-Sanctæ ; Miramomelini Lucæ Tudensi æra 1129 ; Miramummelini apud
Rigordum ann. 1211. Hemirmomelini ann. 1195. Mirmumni, in Vita S. Wilibaldi,
a Sanctimoniali edita cap. 15. 21. Almamuni et Amir-Almumanini in Chronico
Orientali : quas quidem voces Credentium Principem, seu Fidelium Dominum
significare apud Arabas pluribus docuimus ad Alexiadem pag. 371. 372. At aliter de vocis
notione scribit Isidorus Pacensis in Chronico æra 750 :
Ulit Amir Almuminin, quod idioma regni in Lingua eorum resonat, Omnia prospere gerens.Corrupte porro habet Molanus Historia Hierosolymitana, pag. 1152 :
Eo tempore gentilis quidam, Seuvarius nomine, sub Molano, quem patria lingua Dominum dicunt, universam procurabat Ægyptum.