« Amoravii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 230c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMORAVII
AMORAVII, apud Ordericum Vitalem, lib. 13, pag. 891. 893. dicuntur Saraceni Africani ;
forte quod in Africa degeret Amirmumelinus, seu Chalipha, vel magnus Sultanus, quem
Amiravisum vocabant, uti supra innuimus. Nec, opinor, diversi sunt ab iis, quos
Almoravides nuncupant Scriptores Hispani, Mauri scilicet Africani, qui in
Hispaniam transierunt a Rege Sibiliæ Mauro evocati, Alfonso VI. regnante. Pelagius
Episcopus Ovetensis in Aldefonso Rege, æra 1123 (Chr. 1085.) :
Post hæc cum tantis prosperitatibus ad tantam elationem pervenit, ut Almoravides extraneas gentes, quæ ex Africa in Hispaniam per Regem Abenhamet misit, cum quibus prælia multa fecit, et multa contumelia, dum vixit, accepit ab eis.Alii sunt Amoravisii, apud Poëtas nostrates, Slavi scil. Moraviam in Germania incolentes. Le Roman d'Aubery MS. :
Le Roman de Garin MS. :Anquetins oirre ô ses Amoravis.
Alibi :Combatus et as Senes et as Litis,Et as Danois, et as Amoravis.
Tui les ot de la gent Apolin,Hongres, Venarres, Acopars, Beduins,Des Esclavors, et des Amoravis.
P. , 1766.
◊ Le Roman
d'Alexandre. MS. part. 1 : Et quidem in pretio habentur equi Moravicenses. Ad Mauros vero Africanos spectat Vita Gallico idiomate scripta S. Juliani in Cod. 28. S. Victoris Paris. fol. 47. r°. col. 2 :Festion sist armé sus un Amoravi,Onques n'en ot meilleur ne Turc ne Arabi.
Grant multitude des Diables vint devant lui en semblance des Amoravies.