« 1 amphibalus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 232c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMPHIBALUS1
1. AMPHIBALUS, Amphiballus, idem quod Amphimallus :
neque enim ab ἀμφιϐάλλειν vox deducitur, ut quidam
censent, Glos. S. Benigni :
Amphibalus, byrrhus villosus.Papias :
Amphiballus, birrus villatus, vel planeta.Mox :
Amphiballus byrrus, lodix villosus.Ugutio :
Amphibalus i. sclavina, quæ est vestis circumpilosa vel villosa.Joann. de Janua :
Anfibolus, vestis quæ est villosa, sicut est sclavina, quæ circumcluditur.Gloss. Ælfrici :
Amphibalum,ruh-hregel. i. vestis hispida. Sulpitius Severus de Vita S. Martini Dial. 2 :
Amphibalum sibi tunicam latenter eduxit.Infra :
Indutum Amphibalo veste,... videbat.Fortunatus lib. 3. de Vita S. Mart. cap. 1 :
Amphibalum caput etiam texisse docet Vita S. Boniti Episcopi Claromontani cap. 2 : Amphibali summitas ipsa. Et cap. 7 :Qui tunicæ interius non inspiciehat amictum,Amphibali exterius, dum membra obtecta laterent.
Ut partem Amphibali mei, qua caput tegitur, retineat.Vita S. Deicoli Abbatis Lutrensis n. 20 :
Antequam sessum pergeret, birrum suum, quem Græci Amphiballum vocant, deponere voluit, refrigerandi gratia.Chronicon. Laurisham. in Henrico VI. pag. 86 :
Et sunt immensis induti calceamentis, Amphibalis longis utentes, et spatiosis.Testamentum S. Remigii apud Hincmarum :
Amphibalum album Paschalem relinquo, stragula columbina duo.Vide S. Audoënum in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 6. Gregor. Turonens. de Gloria Confess. cap. 59. Vitam S. Fructuosi Archiep. Bracarensis n. 8. Commeneum Album in Vita S. Columbæ Abbatis Hyensis cap. 27. etc. præterea Salmasium ad Hist. Aug. pag. 391. Acta SS. Bened. sæc. 1. part. 1. pag. 366. sæc. 2. pag. 510. sæc. 3. part. 1. pag. 99. sæc. 5. pag. 45. Act. SS. Maii tom. 1. pag. 284. E. Miræi Diplom. edit. 1723. tom. 1. pag. 2. etc.
P. , 1766.
◊ Pontificale MS. eccl.
Elnensis, ubi de inauguratione regis : Induit(rex)super vestes communes lineam sive amplam camisiam lineam ad similitudinem albæ, Amphibalum novum, mundum et candidum ; et est Amphibalus villosa vestis.