« »
 
[]« 1 amphora » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 233b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMPHORA1
1. AMPHORA, Dicta quod hinc et inde levetur. Recipit enim liquoris pedem quadratum, frumenti modios Italicos tres. Sic Papias MS. Bituric. In Glossar. nostro San-German. ex Isidoro legitur : Amphora... recipit autem vini vel aquæ pedem quadratum, frumenti vero modios Italicos tres. Budæus lib. 5. de asse ait :
Ego Amphoram unam ternos modios capere dico, et duodequinquaginta sextarios.
Et aliquanto post :
Tranquillus vini Amphoram, id est, octo congios duodequinquaginta sextarios, uno convivio ab homine uno haustos dixit.
Hæc ad amplitudinem amphoræ designandam dicta sint. Nomen enim ipsum quod spectat, a Latinis usurpatum fuisse nemo nescit : Græcum tamen esse volunt ex ἀμφὶ et φέρω derivatum, quod duabus ansis ornatum utrinque ferri posset. Vide Ambra 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cadus, dolium, Gall. Baril. Clossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679 : Amphora, Barilieulx.