![[]](img/image.png)
AMUSÆTERUS, a Græco μοῦσα et α privat. Rudis poeseos, vel qui non legit Poetas. Ermenricus Monachus de
Grammatica apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 336 :
Quapropter, licet supra nominatis Poetis sim abjectior, et ob ipsorum facetam urbanitatem satis spretus, quia nec poetam nec Amusæterum me esse profiteor.