« 1 ana » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 236a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANA1
1. ANA, apud Latinos Scriptores aliquot, ut apud Græcos ἀνά æqualem quamdam distributionem significat. Ebrardus Betuniensis in Græcismo
cap. 8 :
Philastrius in Catalogo hæreseon pag. 70 :Quatuor Ana notat, Sursum, Æqualeque, Retro.Sicut Anadiplosis, Anatheosis, Anathema.Et juxta Physicos, Ana duos scrupulos.
David..... cum videret homines dæmoniis immolare, in Hierusalem civitate, quatuor choros posuit secundum mundi aditus Ana septuaginta duo : quatuor etiam hominibus positis et psallentibus, atque arcam Dei custodientibus, etc.Ubi Chori 72. sunt Chori singuli 72. hominibus constantes. Leo Ostiensis lib. 3. cap. 31. (al. 43.) :
Sex etiam candelabra magna, tres cubitos altitudinis habentia, de productis ac sculptis argento laminis fecit Ana sex vel quinque librarum. i.e. singula quæque ponderis 6. vel 5. librarum. Charta ann. 1091. apud Ughellum tom. 7. Italiæ sacræ pag. 262 :
Id est, aureos solidos quingentos quinquaginta de Tari novi, Ana Tari quatuor per solidum.Id est, singulis quatuor Tarenis solidum conficientibus. Similia ferme habentur in alio Diplomate ibidem pag. 397. Extat aliud pag. 601. in quo hæc leguntur :
Petebat a prædicto Abbate prædictæ Ecclesiæ sibi dari per eum omni anno in festo Nativitatis Domini Jesu Christi, et in festo Paschæ Resurrectionis Dominicæ, Ana duodecim Par. de oblatis debitam sibi pro prædicto jure Patronatus, etc.Id est, 12. Tarenos (nam hic Tari legendum constat) singulis istis festis ; et tom. 8. pag. 211 :
Pro prandio festi passionis S. Bartholomæi, qualiter consueverat percipere Ana quatuor denariis de illis, qui tunc expendebantur per civitatem Beneventi.Sic etiam, ut habet Ebrardus, hac voce uti solent Physici, seu Medici. Constantinus Africanus lib. de Morborum cognit. cap. 1 :
Sinapis quoque vel nasturtii semen Ana drach. 1. temperatum cum aceto licet intingere.Passim apud hunc Scriptorem et cæteros Medicos. Ἀνά vero apud Græcos Scriptores hac notione usurpatum vocabulum constat præsertim apud Dioscoridem lib. 2. cap. 91. Anonymum in Lacapeno num. 27. 44. et in Græco textu novi Testamenti non semel, Matth. 20. Luc. 9. et Joan. 2. etc.