« »
 
[]« Anachoretæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 236c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANACHORETAE
ANACHORETÆ, Monachi, qui in solitudines se recipiunt, et ἀναχωροῦσι,
cujusmodi vitæ auctor fuit Paulus, illustrator Antonius, princeps Joannes Baptista
, ut ait S. Hieronymus Epist. 22. ad Eustoch.
Qui soli, inquit, habitant per deserta, et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur
. S. Benedictus in Regula cap. 1 :
Secundum genus (Monachorum) est Anachoretarum, id est, Eremitarum, etc.
Epiphanius in Compendio Fidei :
Τινὲς δὲ τῶν μοναζόντων ϰατοιϰοῦσι τἀς πόλεις, τινὲς δὲ ϰαὶ ἐν μοναστηρίοις ϰαθέζονται, ϰαὶ ἀπὸ μήϰοθεν ἀναχωροῦσι.
Isidoro Pelusiotæ Anachoretæ dicuntur οἱ ὃρεσι ϰαὶ νάπαις ὡμιλοῦντες, οἱ τὰς ἀϰρωρείας τῶν ὀρῶν ϰατοιϰοῦντες, οἱ πρὸς τὰς τῶν ὀρέων ϰορυφὰς ἀναδραμοῦντες, οἱ ἐν τοῖς ὂρεσι τὰς ἑαυτῶν πηξάμενοι ϰαλυϐὰς τοῦ μοναδιϰοῦ ἓνεϰεν βίου. S. Gregorius Nazianzenus de Essæis :
Οἱ ϰόσμου χαρισαντεσ ἑαυτοῦς, ϰαὶ τῷ θεῷ τὸν βίον ϰατιερώσαντες ἁγιορίται.
De eorum vita ac conversatione, præclare auctor Consultationis Zachæi lib. 3. cap. 3 :
Hi autem, quibus primus observantiæ gradus est, soli eremum ac squalentia deserti loca habitant, verisque vocabulis nuncupati singularem transigunt vitam, aut cavatis in habitaculum saxis subterraneis specubus a sole et imbribus temperantes, pane veteri et sine ciborum adjectione vescuntur, sumentes purum e fontibus potum. Vestitus talibus aut pellicius, aut cilicinus est, et totius vitæ usus in agone mentis et corporis, etc.
Primis porro Ecclesiæ sæculis, imo ante Paulum, nullos fuisse Eremitas conjicit Scaliger in Elencho, ex hoc Tertulliani loco :
Non sumus, inquit,silvicolæ et exules vitæ
. Vide Cassianum, Isidorum lib. 2. de Eccles. Offic. 16. etc.
Anachoresis, Secessio, eidem Cassiano lib. 2. Collat. cap. 2. lib. 5. cap. 4. et Fulberto Carnot. Epist. 61.
Anachorita, Cellula inclusorum. Inquisitiones Archidiacon. Lincolnensium ann. 1233. cap. 48 :
An aliqua Anachorita facta sit sine assensu Episcopi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anachoritari. Vitam in solitudine ducere. Vetus Missale Monast. apud Severum pag. 213 :
Per visionem Deus ad eum locutus est dicens : Cur non transmittis [] fratres tuos Anselmum et Gaufridum cœnobitas meos Anachoritari seu eremitari ? surgant et vadant ad eremum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anachorizare, Eadem notione. Acta S. Helerii tom. 4. Julii pag. 151 :
Intrante vero mense quarto dedit B. Marculfus S. Helerio licentiam Anachorizandi.