« »
 
[]« Anaglyphus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 237a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANAGLYPHUS
ANAGLYPHUS, Cælatus, sculptus, ex Græc. ἀνάγλυφος. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 14. :
Hic læve argentum. Anaglyfa sigillis. Virgilius, et aspera signis.
Quod expressit Metellus in Quirinalibus :
Qui bibitur scypho vivis signis Anaglypho.
Eucherius Lugdun. in 3. Reg. cap. 17 : Anaglypha dicuntur Latine cælaturæ, [] cælata. Sunt autem vasa aurea, vel argentea signis eminentioribus extra intusque expressa : hæc et alio nomine sculpta vocantur. Anaglypha vasa dicta, quod superius sint sculpta. Eadem habent Isidorus lib. 20. cap. 4. et Papias. Idem Papias : Anaglyphica, eminens sculptura. Glossæ MSS. : Anaglyfa, vasa supersculpta. Ugutio et Will. Brito : Anaglypha dicuntur supereminentes picturæ, sicut fieri solet in frontibus quarumdam Ecclesiarum. Ebrardus Betuniensis in Græcismo :
Dic cælaturas, quas Græcus Anaglypha dicit.
Anastasius in S. Silvestro pag. 18 : Calicem argenteum Anaglyphum. In S. Damaso pag. 131 :
Donavit scyfum Anaglyphum pens. lib. 10.
In Leone III. pag. 131 :
Fecit supra Crucem Anaglyphum intersatilem.
Leo Ostiensis lib. 1. cap. 28 :
Vasa argentea Anaglypha inaurata.
Vita S. Odilonis Abbatis Cluniac. cap. 23 :
Vitreis quibusdam vasculis Anaglypha fusilitate cælatis.
Chronicon Gemblacense :
Anaglypho opere cælatus, decoratus.
Vita S. Urbani Episcopi Lingon. cap. 1 :
Capsa opere Anaglypho decorata.
Ita in Vita S. Joannis Eleemosyn. cap. 9. n. 52. apud Sugerium lib. de Administr. sua cap. 32. et alios non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anaglypha, fem. gen. Opus anaglyphum. Ratbertus de Casib. S. Galli cap. 1 :
Crucem etiam illam honorandam S. Mariæ. Tutilone nostro Anaglyphas parante ex eodem auro et gemmis mirificavit.
Idem :
Picturas et Anaglyphas carminibus et epigrammatis decorabat.
Et infra :
Rogatur ibi morari, usque dum thronum Dei in bractea altaris aurea cælaret, cui similem Anaglypham raro usque hodie videre est, alteram.
Anaglyphatus, Eadem notione, qua Anaglyphus. Anastasius in S. Innocentio PP. :
Scyphum argenteum Anaglyphatum.
Anaglypta in asperitatemque excisa, dixit Plinius lib. 33. cap. 11 ;
Anaglypticum metallum
. Sidonius lib. 9. Epist. 13. Trulla argentea Anaglypta, in veteri Inscriptione apud Gualterum in Tabulis Siculis n. 358.
Anaglyphicum Opus. Chronicon Fontanellense cap. 16 :
Calices argenteos deauratos Anaglyphico opere paratos.
Act. SS. Bened. sæc. 4. part. 1. pag. 639 :
Alterum calicem argenteum Anaglyfico opere factum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anaglipharius, Idem quod Anaglyphus. Translatio corporis S. Hunegondis inter Acta SS. Bened. sæc. 5. pag. 223 :
Sumpto siquidem vir ille negotio, componi fecit loculum opere Anaglifario, in longum mensura duorum semicubitorum.
Anaglypharius, Cælator, sculptor. Papias : Anaglypharius, Sculptor, Gloss. Lat. Gall : Anaglypharius, Peintre ou Entailleur. Vet. Interpr. Juven. Sat. 9. v. 142 : Opifices, servi argentarii, laboriosi, Anaglypharii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anagliphte, Sculpto opere, Agnellus lib. Pontif. apud Murat. tom. 2. pag. 183. col. 1 :
Mensam argenteam unam absque ligno, habentem infra se Anaglyphte totam Romam.
Anaglisum, pro Anaglyphum. Cælatura. Laudum, sive sententia ann. 1258. apud Maximilian. Henric. in Apologia Archiepiscopi Coloniensis pag. 33 :
Item dicimus, quod exceptis campsoribus D. Archiepiscopi nemo debeat emere argentum, nisi ad usus peregrinantium, vel ad Anaglisi speciem comparetur.
Sed legend. Anaglyfi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anagriphus, pro Anaglyphus, Cælatus,[] sculptus. Agnellus lib. Pontif. apud Murat. tom. 2. pag. 108 :
Fecitque duo chrismataria vascula, quorum unus libras habuit quatuordecim mirifice Anagripha (Bacch. Anaglyphtica) operatione.