![[]](img/image.png)
ANAGRIPH, Anagrip. Lex Longob. lib. 1. tit. 31. § 1. de fornicatione Roth. 189. :
Ut ille qui fornicatus fuerit, eam tollat uxorem, componat pro culpa, id est, Anagriph sol. 15.Lib. 2. tit. 2. § 1 Roth. 188. :
Tunc maritus qui eam acceperit uxorem, componat pro Anagrip sol. 20. et propter faidam alios 20.Tit. 7. § 1 :
Et ideo faidam et Anagrip nomineminime apud Murator. componere debet. Liuthpr. 127. (6, 74). Quibus in locis vocem hanc barbaram varie interpretantur Glossographi. Boherius, qui primus has leges edidit, interdum pro culpa simpliciter, mox pro culpa, seu præsumptione poni ait. Lindenbrogius ex veteri Glossario
Anagriph, culpam præsumptionisvertit. Spelmannus a Saxonico, ut solet, etymon accersit, sententia, quantum ad vocis notionem spectat, minus probabili. Ut ut sit, Leges ipsæ vim vocabuli clare explicant. Ecce enim :
Componat pro culpa, id est, Anagriph, etc.Est igitur significatus Anagriph, pro culpa. Quod præterea docemur ex Papia :
Anaglyp.Ugutio MS. Collegii Navarræi :(l. Anagryp)id est, propter culpam.
Anagrippa,Certe Germanis angreiff, vel Aengriip, est congressus, assultus, aggressio, aengriippen, comprehendere, arripere : hinc etiamnum dicimus Agripper, voce obsoleta, pro arripere unguibus : et Griffes, ungues et falculas, quibus resprehenditur. Proinde Anagrip, erit culpa rei præsumptæ ac prehensæ. In Legibus Luithprandi tit. 98. Anegrip scribitur. Wachtero Anagrip est turbatio patriæ potestatis per veneris anticipationem, Germanis Eingriff. . Gloss. MS. cod. Vatic. 5001 :propter culpam, vel Anagripa, manu agripare carnem.
Anagrip, Faidam, vel manum aliquid apprehendere.Cod. Cavens. :
Anagrip i. e. faida aut inimicitia,et infra :
Anegrip i. e. secretum mulieris.