« Analensia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 238a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANALENSIAANALENSIA,
Id est, Anathemiæ, hinc vicia epilepticorum creantur ex anathemia stomachi in cerebri superiores partes. Ita Papias in MS. Bituric. Analensia Papiæ anathemia nihil aliud est, quam ἀναθυμίασις, sive sapor ortus e ventis in stomacho inclusis propter alimentorum indigeriem qui si in cerebrum ascenderit, ea creat vitia quibus epileptici afficiuntur. In Gloss. Cod. Reg. 7644. hæc ut ex Galeno, additis sequentibus :
Analensia autem dicta ex eo quod ad sanas partes capitis sensum prîvet. Fit vel nascitur ex negligentia stomachi.

