« »
 
[]« 2 anax » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 240a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANAX2
2. ANAX, Vasis species, apud Gregorium Turonensem lib. de Gloria Confess. cap. 8 :
Patenam et urceum, qui Anax dicitur, in patriam deferunt.
Sed hoc loco Anax, non tam vas quam materiam quamdam esse, ex qua vasa conficiebantur, colligere licet ex Historia Episcoporum Autissiodorensium,[] in qua Anacteus, ut adjectivum, vasis aliis adjungitur. Cap. 20 :
Missorium Anacteum pensantem, lib. 30... Bacchonicam aliam Anecteam pensantem, etc.... Scutellam Anacteam pensantem, etc.
Et sic ibi non semel. Ubi vasa ista Anactea ejusdem forte materiæ vel operis, atque adeo nominis fuere, ac ea, quæ anacæa dicuntur Plauto in Rudente :
Credo hercle Anacæo datum quod biberet.
Alii legunt anancæo : ubi sane idem esse anacæum, quod anacteum, prorsus existimo, ab anace scilicet anaceum efformatum, ut ab anacte, anacteum. Plautiniani vocabuli vestigium agnosco in Glossis Lat. Græc. : Apnades, θήρϰλαιον, ἐστὶν εἶδος ἀργυρώματος. Legendum enim forte Anaces, Θηρήϰλειον, etc. Sed et Altasserra apud Gregorium M. anacem pro anatem legendum censet lib. 4. Epist. 40 :
Unam vero Anatem cum duobus parvulis Atticis pro vestri amoris gratia transmittere præsumpsi.
Ubi Attica, vasa fictilia pariter interpretatur, sic nuncupata ab Attica regione : et ab anace, vocem Anap vel Hanap Gallicam, pro scypho grandiori inde deductam putat, non improbabili omnino conjectura ; cum in Glossis laudatis littera P. licet forte transposita in voce eadem reperiatur. Utcumque sit, videtur Anax fuisse materia quædam argentea, vel vas quoddam argenteum, εἶδος ἀργυρώματος, cum in Historia Episcoporum Autissiodorensium, pondus observetur, perinde aureorum vel argenteorum vasculorum. Ἀιϰὴν χύτραν Hippocrati ἐχῖνον appellari annotat Phavorinus, et Ἀττιϰὸν, ἀγγεῖον esse eidem Hippocrati. Sed an id nomenclaturæ Gregorii ævo adhuc perstiterit, aliorum esto judicium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Imo colligendum non materiam, sed vasorum formam aut usum designari. Dicuntur enim vasa anactea argentea in Vita S. Palladii Episcopi Autissiod. tom. 1. Aprilis, pag. 865 :
Fecit enim duas cruces ex auro purissimo quas obtulit ; sed et plurima vasa Anactea argentea quæ ad nostram usque ætatem in thesauris ejusdem Ecclesiæ servata permanserunt.
Hist. Episc. Autissiodorensium cap. 20 :
Dedit et alium missorium similiter Anacteum gravellatum.
Cum in exponenda voce obscura laboraremus, nos interim monuit V. eruditiss. D. Le Beuf Altissiodor. Canonicus in MS. constanter legi Anacleus, ac proinde in omnibus locis citatis atque deinceps citandis in vocibus Bacchonica, Gabata, Hichinarius, Missorium, Scutella mendum esse. Verum nova vox perinde nobis est ignota, nisi forte vasa Anaclea sint quasi regia vasa, ab Anax Rex sic dicta. Galli dicunt, à la Royale, de iis quæ ad instar eorum quibus Rex usus est primus, fieri solent. Hæc divinando.