« »
 
[]« Anbra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 240c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANBRA
ANBRA, Marmoris genus. Epistola Joanni Presbytero seu Regi Abissinorum falso adscripta ad calcem MS. Corbeiensis :
Ante fores palatii nostri juxta locum ubi pugnant, in duello agonisant, est speculum præcelsæ magnitudinis ad quod per cxxv. gradus ascenditur. Gradus vero sunt de portifiretico partim serpentino et alabastro a tercia parte inferius ; hinc usque ad terciam partem superius sunt de cristallo, jaspide et sardonico ; superior vero tercia pars de ametisto, Anbra et jaspide panthera. Speculum vero una sola columpna nititur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nihil est cur hæc de succino vel Ambro non intelligas. Vide Ambre in Glossar. et in Suppl.