« Anchoragia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 241c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCHORAGIA
ANCHORAGIA, Anchoragium, Tributum, quod pro facultate figendi in portu anchoram
conceditur : quomodo ἀγϰυρόϐολον, i. μισθὸν ἐϰ λιμένων interpretatur Hesychius. Droit
d'ancrage appellatur apud Guilleterium in Athenis hodiernis pag. 116. Charta Jacobi
Regis Majoricarum ann. 1302 :
Pensum, mensuraticum, et Ancoragium.Charta Guidonis Regis Hierosol. ann. 1190. apud Guesnaium in Annal. Massil. :
Per hæc omnia loca liceat vobis libere intrare et exire, commorari, et negotiari cum magnis navibus, et lignis parvis de riberia et sine ulla dirictura et tertiaria, vel Anchoragia, et absque omni exactione.Litteræ Patentes Joannæ Reginæ Siciliæ ann. 1326. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Non patiamini a gabelliotis quibuscumque pro galeis regiis aliquid exigi pro Ancoragio.Recensentur præterea Anchoragia et Ankeragia, inter tributa alia, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 718. 976. Vide Anchoraticum.
Anchoragius Portus, Italis et Siculis Ancoragio del porto, sic dictus Officialis in Siciliæ
aliquot oppidis maritimis, penes quem jus erat facultatem concedere appellentibus, in
portu anchoras figendi. Vide Philadelphum Mugnos lib. 1. Theatri Geneal. Sicil.
pag. 50. 51.
P. , 1766.
Anchoragio, ut Anchoragia. Charta Conradi II. reg. Sicil. pro Pisanis ann. 1269. apud
Lam. in Delic. Erudit. inter not. ad Chron. imper. Leon. Urbevet. pag. 273 : Omnes naves et ligna Pisanorum,... quæ applicuerint ad aliquam partem seu terram regni nostri, solvere debeant pro dirictu Anchoragionis, videlicet, etc.Vide Bianchini, Storia delle Finanze di Napoli, vol. 1. pag. 108.