« Anchorarii lapides » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 242a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCHORARII
ANCHORARII Lapides, apud Cæsarium lib. 8. cap. 63 :
Lapides Anchorarii valde ponderosi sunt, emant ergo tales lapides ad futuram fabricam SS. Apostolorum.... non multo post cum extenderetur Ecclesia... in fundamento positi sunt.Ex quibus percipimus Anchorarios dictos ejusmodi lapides, quod sicut anchoræ in profundum mare missæ navem continent, ita in imum fundamentorum dejecti universum sustentent ædificium. Nam anchora proprie navium fundamentum est. Virgilius :
Ita non semel Anchora pro fundamento, apud Plinium, Apuleium, et Solinum. Hesychius :.... Anchora fundabat naves.
ἄγϰυραι μεταφοριϰῶς αἱ ἀσφάλειαι.