![[]](img/image.png)
2. ANCIANI. Sic Seniores suos, suæque sectæ Magistros et, ut ita dicam, Presbyteros
appellabant Albigenses hæretici. Limbroch. Hist. Inquisit. inter Acta et sentent.
inquisit. Tholos. pag. 37 :
Quam sectam asseruit se tenere, prout Petrus Auterii hereticus tenebat, quem coram nobis et multis aliis suum esse Ancianum in secta heresis recognovit.Et pag. 68 :
Tunc fuit ordinatum quod.... iret in Lombardiam ad Bernardum Audoyni hereticum Ancianum, ut reconciliaret dictum Amelinum, qui peccaverat in secta.