![[]](img/image.png)
ANCYBA Pyrasilum. Anonymus in Vita B. Petri Urseoli Ducis Venetiæ inter Acta SS. Benedict. sæc. 5.
pag. 881 :
Postquam autem habitatio ibi facta est servorum Dei, vocatum est loci illius Ancyba Pyrasilum quod interpretatur,Ibidem pag. 883 :Arma cœlestis ignis, quia Spiritus Sancti ardore incensi illic commorantes, vincunt spurcida ac illecebrosa vitiorum incentiva.
Ibique per triduum dans membra fessa quieti, demum adgreditur optatum diutius prædicti Cœnobii Ancybæ Pyrasili locum honore Beati Michaelis archangeli dicatum.Rursus pag. 888 :
Veniensque ad locum semper dilectum, ad Ancyba Pyrasilum, revelatum sibi est, aliisque fratribus, etc.