« »
 
[]« Andocmitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 246c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANDOCMITUS
ANDOCMITUS, Andoctemitus. Pacti Legis Salicæ titulus 54. inscribitur de Andocmito ; ubi alii Codices habent Andoctemito. Editionis vero Pithœi, de eo, qui grafionem ad res alienas tollendas injuste invitaverit. Wendelinus vocem ex tribus compositam ait,
aende acht meter
, seu
vermeter
, id est, apud actam clarigator : ita ut Andoctemitus sit is, qui Comitem vel summum Magistratum adit, eique suggerit, se habere actam, i. e. meditari vindictam adversus aliquem, invitareque illum, ut hunc vel apprehendat, vel captis pignoribus coerceat. Est enim acht, collineatio seu mediatio vindictæ. Similis est titulus 51. Legis Ripuar. de eo, qui graphionem ad res alienas invitat. In hunc titulum Legis Salicæ adnotat Eccardus in Codice Guelferbytano haberi Andometo. Cum autem, ut alibi exponit ipse, Mitan et Smitan sit jactare, jacere, et Ando sit Alius, credit legendum, de Andosmito atque exponendum, De alius projectione, sive declaratione, quod causa ceciderit et desertæ actionis pœnam incurrerit, terminis juridicis minime observatis.
P. Carpentier, 1766.
Ut Wendelinus, ita et Schilterus in Glossar. Teuton. pag. 9. col. 1. hanc vocem ex tribus aliis accersendam docet, nempe ex Ande, in, ad ; et Ochte, Achte, persecutio rei ; et Miete, corruptio, conductio. Quis rectius, judicent alii.