« Anelacius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 247c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANELACIUS
ANELACIUS, Cultellus brevior, sica. Matth. Paris pag. 274 :
Genus cultelli, quod vulgariter Anelacius dicitur.Pag. 277 :
Lorica erat indutus, gestans Anelacium ad lumbare.Pag. 551 :
Gestabant autem gladios, bipennes, gæsa, sicas, et Anelacios.Pag. 582 :
Et subito extrahens sicam, quam bajulavit, scil. Anelacium, ipsum continuo evisceravit.Et pag. 613 :
Et insuper a singulis, punctus cultellis, qui dicuntur Anelatii.Vox Chaucero familiaris. Watsius ait esse sicam Hibernicam, quam Skein vocant, qui cum ista ædificant, pugnant, et cibos secant.
P. , 1766.
◊ Ab annulo seu anello, quo
ea sica vel ejusdem capulus insertus gestabatur, sic dictum suspicatur Carolus de Aquino
in Lexic. milit. Germanis Laz
olim Latus significabat ; hinc Anelacius Schiltero est Telum adlaterale,
Seitengewehr. .