![[]](img/image.png)
ANFOURS. Computus ann. 1265. apud D. Brussel Tract. de Usu Feud. tom. 1. pag. 552 :
Pro viiim. viic. iiii. Anfours missis Domino Gaufrido de Sergnus per Templum in passagio S. Johannis, ann. lxii° iiim. iiii. libras Turon. Et pro vm. Anfours missis eidem Gaufrido in passagio S. Johannis, ann. lxiii°.... iim. libras.
P. , 1766.
◊ Genus monetæ esse
suspicor ; idem quod mox Anfuri.