« Angari » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 248c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGARI
ANGARI, Astandæ, hodie Chapars, apud Persas, Cursores publici, unde Græcis
ἄγγαροι. Etymon a Chaldaica vel Syriaca lingua deducit
Hensius, Bochartus ab Arabica ; alii vero, quod probabilius est a Persica. Persæ enim
ejusmodi cursorum inventores sunt. Diodorus Sicul. lib. 19. Xenoph. Cyropæd. lib. 8.
Herodot. lib. 8. cap. 98.
P. , 1766.
◊ Hinc ignes, qui in signum
accenduntur, quia cursorum vices agunt, Angari nuncupantur, apud Barclæum tom. 1.
Argen. pag. 16. edit. Lugd. Batav. : Num tu vero in cujusque collis jugo arborem non vidisti in longitudinem mali defixam, cujus apex in caveæ modum, ferro undique per radios præcingente laxatur ? Annuente Poliarcho : Hæ sunt, inquit, publicæ arbores ad idipsum constitutæ, ut ad regis imperium impositis in vertice facibus, negotii signum dent, quod illico oporteat per populum procurari. Et hos ignes Angaros vocant.Hispan. Angaro, Fumo datum signum.