« »
 
[]« 2 angelus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 250c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGELUS2
2. ANGELUS, Vexillum præcipuum apud Impp. Occidentales, quod S. Michaëlis effigie insigniretur. Wittikindus lib. 1. de Gest. Saxon. :
Imperatorem in primis, medii, et ultimis versantem videntes, coramque eo Angelum, (hoc enim vocabulo effigieque signum maximum erat insignitum) acceperunt fiduciam magnamque constantiam.
Lib. 3 :
In quinta (acie) quæ erat maxima, et dicebatur Regia, ipse Princeps vallatus lectis ex multis militum millibus, alacrique juventute, coramque eo Angelus penes quem victoria, denso agmine circumseptus, etc.
Eadem habet Conradus Urspergensis pag. mihi 222. Apud Græcos Imperatores sequioris ævi, inter varia quibus in cæremoniis Palatinis et Ecclesiasticis utebantur, vexilla, primum etiam fuit, quod τοῦ Αρχιστρατήγου, seu S. Michaelis, appellabant, ut auctor est Codinus de Offic. cap. 6.