« »
 
[]« 4 angelus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 251a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGELUS4
4. ANGELUS. Sic vulgo appellatur Salutatio Angelica quæ matutina luce, meridiana et serotina ad campanæ pulsum recitatur. Hujus institutionem, quæ primum ad pulsationem ignitegii cœpit, S. Bonaventuræ acceptam referunt nonnulli, alii vero, quod verisimilius est, Joanni XXII. PP. Concilium Senonense ann. 1347. cap. 13 :
Præcipimus, quod observetur inviolabiliter ordinatio facta per S. M. Joannem PP. XXII. de dicendo ter Ave Maria tempore seu hora ignitegii.
Statuta D. Simonis Episc. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 962 :
Præcipimus, ut ipsi faciant hora consueta pulsari campanas in Ecclesiis suis ad ignitegium, Gallice Couvrefeu, et præcipiant parochianis ad pulsationem hujusmodi dicere genibus flexis verbum salutationis ab Angelo gloriosæ Virgini Mariæ Ave Maria
 :
et ex hoc lucrantur decem dies indulgentiæ.
Verum ubi crevit pia hujusmodi institutio, auctæ pariter et indulgentiæ. Synodus Biterr. ann. 1369. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 660 :
Item, simili modo ordinatur quod de cetero in aurora diei pulsetur tribus ictibus cum batallo majoris campanæ, et quilibet audiens, cujusque status fuerit, dicat ter Pater noster et Ave Maria, et cuilibet dicenti, de Omnipotentis Dei auctoritate et nobis attributa, damus et concedimus xx. dies indulgentiæ in remissionem suorum peccaminum.
His tandem ex auctoritate summi Pontificis ccc. indulgentiarum dies accesserunt, cum a Ludovico XI. an. 1472. ut ter in die Angelus diceretur, præceptum fuisset, quod hactenus pie et religiose est observatum.