« Angones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 252a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGONES
ANGONES, dicuntur, lingua Francica, tela seu hastæ quibus Franci utebantur. Sic vero
describuntur ab Agathia lib. 1 :
Brevia,Similia ex Agathia habent Eustathius, auctor Etymologici et Suidas. Ex qua Angonum descriptione, Lipsii in Poliorceticis sententia quibusdam arridet, qui nostras securiculas describi censuit, quas vocabulis haud abludentibus Belgæ Haeken, nos Galli Haches appellamus. Aichou, et Achou etiamnum securiculas vocant Arverni, vocibus ab ango vel aggo, deductis, existimat vir doctus. Angonum meminit etiam Pachymeres lib. 12. cap. 30 :inquit,tela quæ ipsi Angones vocant ; cujus pars major ferro obducta est, ita ut ex ligno aliquid præter membrum vix extet : in superiori ferro tanquam hami utrimque sunt, et deorsum vergunt.
Ἰταλιϰοῖς τόξοις ϰαθοπλισμένοι, αὐτοὶ δὲ μετὰ πελτῶν, ϰαἰ παλτῶν ἐπιχωρίων δοράτων, ἄ δὴ τὸ παλαιὸν ἄγγωνες ἐϰαλοῦντο, τὸν πόλεμον ἀνεθάῤῥουν.