![[]](img/image.png)
ANGULARIS, Colatorium, quod vulgo Chausse vocamus, quia in angularem formam desinit.
Apitius lib. 7. cap. 4 :
Suffundes liquamen, fricabis, in Angularem refundes simul cum offellis, etc.Utitur etiam alio loco. Occurrit quoque semel ac iterum in Tabulario S. Eparchii Inculismensis fol. 63.