« »
 
[]« Anhlot » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 253c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANHLOT
ANHLOT, Anlot, Anlote. Leges Willelmi Nothi cap. 4 :
Omnis Francigena qui tempore Edwardi propinqui nostri, fuit in Anglia particeps consuetudinum Anglorum, quod ipsi dicunt Anhlote et Anscote, persolvat secundum legem Anglorum.
Lambardi Editio legit Anehlot, et an Scote, et in margine, vulgo Scot et Lot. Sensus est, ut unusquisque pro more patriæ sortem et partem suam persolvat. Hlot enim sors est, Scot pars, seu vectigal : an vero articuli vice præponitur, ut apud Gallos, un. Wilkins :
an hlote et an scote,
ita ut an, vulgo on, sit præpositio in.