![[]](img/image.png)
«
2 animalis » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 255b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANIMALIS2
2. ANIMALIS, sensu opposito, ut videtur.
Animalis archidiaconus, quia ad ejus officium
potissime pertinet ea, quæ corporis sunt, procurare ; nisi mendum sit pro
Annualis.
Charta Joffridi episc. Catalaun. ann. 1132. in Chartul. S. Vitoni Virdun. :
Si qua
autem temerario ausu magna parvaque persona cujuscumque ordinis, aut potestatis vel
dignitatis, sive episcopus futurus, sive Animalis archidiaconus, contra hanc nostram
auctoritatem adire præsumpserit, etc.
Quæ rursum ibid. occurrunt in Charta
Theoderici episc. Virdun.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Animales et
Lutei, Origenistis dicti sunt reliqui omnes, qui sacris eorum initiati
non erant. Hieron. Epist. ad Pammach. et Ocean. de error. Origen. :
Nec mirum,
putant enim me suum esse symmystam, et propter Animales et Luteos nolle palam dogmata
profiteri.